Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1 33[Figure 33]
REM magnam aggredior, Princeps Eminentiſſime, adeó­
que
difficilem, vt Philoſophorum maximi, Stagiritæ ſui
principis
miſerando caſu & naufragio territi, inſuperabilé
illam
& Mortalium ingenio inacceſſam publicis monu­
mentis
in lucem editis declararint.
Vnde factum eſſe,
reor
, vt quique illorum prudentiſſimi hunc ſcopulum
cautè
prætergreſſi, vix extremo indice illum indicarint; cùm tamen alij
certè
incauti ad illum propiùs acceſſerint, ibique tanquam in ridicula ſce­
na
, theſes ſuas communi ſapientum ludibrio expoſuerint.
Et verò vix ea
in
ſomniantis animum caderent, quæ ipſi excogitarunt, ad cauſam Ma­
rini
æſtus explicandam; ſunt qui Soli, alij Terræ, neutri quidam præfa­
tam
cauſam attribuunt: in Luna multiplicem virtutem, ſeu vim alij agno­
ſcunt
; magneticam, qua ſcilicet a quas adducit atque attollit; humefacti­
vam
, cùm ſit humoris vehiculum, quo humida corpora variè afficiuntur,
pro
diverſo Lunæ aſpectu; compreſſivam, rarefactivam &c.
Sed in Ple­
nilunio
, de Meridie, Luna in puncto oppoſito exiſtens, qua vi, amabo,
ciet
æſtum?
Qui ad Solem confugiunt, dicere nequeunt, quid Sol præſtet,
cum
bis ſingulis menſibus in Novilunio ſcilicet & Plenilunio æſtum
in
media nocte, abſente Sole habeamus.
Vapores tepidos accerſunt aliqui;
ſed
vnde, à quo excitati?
Quid iis cum Luna, cuius motum Marinus æſtus
æmulatur
?
Vapores demum aquam in bullas attollunt, non verò in tu­
morem
; & quid nitrum ad hoc conferat, divinare, niſi fingam, profectò
non
poſſum; Terræ motum inæqualem, cui aliqui tribuunt æſtum, iam
ſupra
rejecimus; item aëris compreſſionem à præterlabente Luna æquè
facilè
explodimus; quia Luna in Meridiano exiſtente, ibi compreſſionis
maxima
vis eſſet; nullus igitur æſtus.
Omitto alia figmenta potiùs quàm
argumenta
, & ex communibus principiis rem iſtam ita definio, vt ex iis,
etiam
ab ignaro æſtus Marini, immò qui nequidem Oceanum eſſe ſciat,
illi
omnes effectus, qui ſenſibus noſtris & obſervationibus ſubjiciuntur,
deduci
poſſint: id ſaltem erit operæ pretium, quod hanc hypotheſim
meam
cenſuræ tuæ ſubjectam, vel inde nobiliſſimo & doctiſſimo calculo
probatam
, vel juſto, à quo abſque temeritatis nota, nemo appellarit,
judicio
reprobatam eſſe, non ſine voluptate intelligam: ſed ad rem ve­
niamus
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index