Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 316 > >|
1ctum elementorum motum naturalem ſubſequitur, & non
præcedit: nihil enim à ratioue magis alienum eſt, quam cum
motum, qui contra naturam fit, præcedere motum natura­
lem, & naturalem motum impedire: nam ab eo quod natura
poſterius eſt, id quod eſt natura prius, quo adeſt natura prius,
impediri non potest.
Inficianda est ergo Empedocleæ ratio­
nis propoſitio maior: quia motus celerior minus celerem motum
non ſemper præcedit, nec ſemper quo minus fiat, eumdem im­
pedit; præſertim, cum motus celerior est violentus, tardior ve
ro naturalis, quod Empedocli accidit, qui a violento impulſio­
nis motu cæli terram ad centrum trudi voluit.
Anaximander confutatur, qui terram dixit in me­
dio manere, quia ab extremis æqualiter
diſtat.
Caput VII.
ANAXIMANDER terram in medio locatam eſſe,
& ibi ſtare confirmauit, quod æqualiter ab extremis
vndique distet, & eam ob rem non magis ad vnam,
quam ad aliam partem ferri poſſe: nihil enim eorum, quæ ſunt
in medio, & æqualiter ab extremis æquè diſtantibus, abest,
aut magis ad vnam, quam ad aliam partem ferri decet, aut
ad contraria ſimul moueri potest, id quod aliquando tetigiſſe
viſus est Plato in Timæo.
At ſi cauſa quietis terræ in medio,
eſt quia terra ab extremis æqualiter distat: leuissimus ignis
in mundi centro locatus, ibi quieſcet: neceſſe eſt enim, vt eædem
res iisdem rebus ſint etiam eorumdem effectuum cauſæ, qui­
bus cauſis in eſſe conſtitutis, & effectus ab eiſdem cauſis ma­
nantes omnino ſequuntur, vt oriente sole oritur lux: eo occi­
dente lux occidit, ſed æqualiter diſtare ab extremis, eſt cau-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index