Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

List of thumbnails

< >
91
91 (85)
92
92 (86)
93
93 (87)
94
94 (88)
95
95 (89)
96
96 (90)
97
97 (91)
98
98 (92)
99
99 (93)
100
100 (94)
< >
page |< < (90) of 131 > >|
9690Heronis ctum foramen excedet. Itaque
80[Figure 80] ſublato ellychnio, calathum oleo
implebimus per tubum X O,
aëre per M N tubulum exce-
dente, &
adhuc per clavem aper-
tam, quæ eſt in fundo CD, quan-
do &
quæ eſt in C D E F aqua
effluet.
Impoſito igitur ellychnio
per ſmeriſma P, quando opus ſit
oleum infundere, aperiemus cla-
vem quæ in fundo C D, &
aqua
ex loco ABEF in locum CDEF
ſecedente, aër, qui eſt in ipſo per
tubum M N ad calathum perve-
niens elidet oleum.
Quod qui-
dem per tubulum X O, &
per
alium ipſi cohærentem ad ellych-
nium procedet.
Quando autem
non amplius fluere volumus cla-
vicula claudetur, &
ceſſabit, &
rurſus quando opus ſit, idem fa-
ciemus.
Poſſumus etiam in eadem de-
ſcriptione alia ratione expeditius,
ſi baſis fabricetur in qua erat aqua.
Alia quidem eadem ſint præter
baſim, &
aquam, quæ in ea continetur. Tubus autem M N habeat ofcu-
lum N ſimul perforatum cum caulis alveo, ita ut extra caulem appareat,
&
obturetur. Si quisigitur os admovens inflet oſculum exterius, proce-
det flatus in calathum, oleumque per tubum X O exprimet, &
erit idem,
quod prius.
Quotieſcumque enim inflaverimus oleum in ellychnium in-
fundetur.
Sed oportebit auris extremitatem inflecti ad rectos angulos
cum ellychni foramine, ut ne oleum extra ejaculetur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index