Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 248 > >|
1 33[Figure 33]
DIALOGVS TERTIVS.
In quo, nova & vera cauſa Marini æſtus declaratur
& demonstratur.
REM magnam aggredior, Princeps Eminentiſſime, adeó­
que difficilem, vt Philoſophorum maximi, Stagiritæ ſui
principis miſerando caſu & naufragio territi, inſuperabilé
illam & Mortalium ingenio inacceſſam publicis monu­
mentis in lucem editis declararint.
Vnde factum eſſe,
reor, vt quique illorum prudentiſſimi hunc ſcopulum
cautè prætergreſſi, vix extremo indice illum indicarint; cùm tamen alij
certè incauti ad illum propiùs acceſſerint, ibique tanquam in ridicula ſce­
na, theſes ſuas communi ſapientum ludibrio expoſuerint.
Et verò vix ea
in ſomniantis animum caderent, quæ ipſi excogitarunt, ad cauſam Ma­
rini æſtus explicandam; ſunt qui Soli, alij Terræ, neutri quidam præfa­
tam cauſam attribuunt: in Luna multiplicem virtutem, ſeu vim alij agno­
ſcunt; magneticam, qua ſcilicet a quas adducit atque attollit; humefacti­
vam, cùm ſit humoris vehiculum, quo humida corpora variè afficiuntur,
pro diverſo Lunæ aſpectu; compreſſivam, rarefactivam &c.
Sed in Ple­
nilunio, de Meridie, Luna in puncto oppoſito exiſtens, qua vi, amabo,
ciet æſtum?
Qui ad Solem confugiunt, dicere nequeunt, quid Sol præſtet,
cum bis ſingulis menſibus in Novilunio ſcilicet & Plenilunio æſtum
in media nocte, abſente Sole habeamus.
Vapores tepidos accerſunt aliqui;
ſed vnde, à quo excitati?
Quid iis cum Luna, cuius motum Marinus æſtus
æmulatur?
Vapores demum aquam in bullas attollunt, non verò in tu­
morem; & quid nitrum ad hoc conferat, divinare, niſi fingam, profectò
non poſſum; Terræ motum inæqualem, cui aliqui tribuunt æſtum, iam
ſupra rejecimus; item aëris compreſſionem à præterlabente Luna æquè
facilè explodimus; quia Luna in Meridiano exiſtente, ibi compreſſionis
maxima vis eſſet; nullus igitur æſtus.
Omitto alia figmenta potiùs quàm
argumenta, & ex communibus principiis rem iſtam ita definio, vt ex iis,
etiam ab ignaro æſtus Marini, immò qui nequidem Oceanum eſſe ſciat,
illi omnes effectus, qui ſenſibus noſtris & obſervationibus ſubjiciuntur,
deduci poſſint: id ſaltem erit operæ pretium, quod hanc hypotheſim
meam cenſuræ tuæ ſubjectam, vel inde nobiliſſimo & doctiſſimo calculo
probatam, vel juſto, à quo abſque temeritatis nota, nemo appellarit,
judicio reprobatam eſſe, non ſine voluptate intelligam: ſed ad rem ve­
niamus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index