Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

List of thumbnails

< >
91
91 (81)
92
92 (82)
93
93 (83)
94
94 (84)
95
95 (85)
96
96 (86)
97
97 (87)
98
98 (88)
99
99 (89)
100
100 (90)
< >
page |< < (86) of 214 > >|
9686CAPVT IV. denique ex ſingulis cellulis aereis, ad cellulas, quae a-
quae continendae ſunt deſtinatae, ducantur tubuli, per
quos aqua eo poſſit aſſurgere.
Rota ſic abſoluta ex
axe ſuo ſuſpendatur, ut dum mouetur, cellula aerea in-
tra aquas infra rotam ſtagnantes tota mergatur, a latere
autem rotae ignis accendatur, qui cellulam aeris pro-
ximam ſubito calefacit, ita enim eueniet, ut aer ciſtula
comprehenſus uehementer expandatur, et rarefactus per
tubulum antea deſcriptum aſcendat, in cellulam in qua
aqua ſtagnat, et dum huic incumbit, aqua preſſa ualuu-
lam, quae hiat in proxime ſuperiorem cellulam, attollet
et in illam cellulam ingredietur, atque aquam antea in
cellula haerentem ulterius ſurſum in ſequentes cellulas,
laxatis earum ualuulis, expellet, hoc facto mutatur ae-
quilibrium aquae et rotae, aliquo pondere grauatae, et
rota incipiet gyrari.
Dum autem incipit gyrum, cel-
lula aerea deſcendit, et ab ignibus recedens in aquas
mergitur, ibique refrigeſcit, et aer contentus contrahi-
tur, atque elaſticae uirtutis impetus ceſſat.
In locum
deſcendentis cellulae ſuccedit ſuperior ſequens, etigni-
bus admouetur, et aer eius expanſus, eundem, de quo
ante dixi, effectum praeſtat, et eleuatione aquarum in
cellulis internis continuata, rotationem quoque tympa-
ni tamdiu, quamdiu ignis prope rotam accenſus eſt, ef-
ficit.
De hac fabrica, etſi nondum in uſum tra-
ducta, tamen auctor eiusdem pollicetur futurum, ut
auxilio talis rotae, cuius diameter eſt 24 pedum,
pondus idem eleuetur, quod 39 equi, uel 234 ho-
mines uix ſuperare poſſent.
uid. p. 171. Verum haec
conſilia tutius in medio relinquimus, donec experien-
tiae teſtimonium accedat.
Illud negari non poteſt,
Amontonium, dum de huius machinae uiribus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index