Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
91
91 (39)
92
92 (40)
93
93 (41)
94
94 (42)
95
95 (43)
96
96 (44)
97
97 (45)
98
98 (46)
99
99 (47)
100
100 (48)
< >
page |< < (44) of 389 > >|
9644THEORIÆ ſunt in Mundo, cum non eundem prorſus locum obtineant;
& inde jam in aggregato diſcrimen aliquod oriri debet, quod
perfectam ſimilitudinem omnino impediat.
Sed illud eam in-
ducit magis, quod quæ maxime conferunt ad ejuſmodi diſpo-
ſitionem, neceſſario reſpectu diverſarum frondium diverſa non
nihil eſſe debeant.
Omiſſa ipſa earum forma in ſemine, ſo-
lares radii, humoris ad nutritionem neceſſarii quantitas, di-
ſtantia, a qua debet is progredi, ut ad locum ſuum deveniat,
aura ipſa, &
agitatio inde orta, non ſunt omnino ſimilia, ſed
diverſitatem aliquam habent, ex qua diverſitas in maſſas inde
efformatas redundat.
97. Patet igitur, varietatem illam a numero pendere com-
11Similitudine
qualicunque in
aliquibus ma-
gis probari ho
mogenitatem,
quam diſſimili.
tudine hetero.
geneitatem.
binationum poſſibilium in numero punctorum neceſſario ad ſen-
ſationem, &
circumſtantiarum, quæ ad formationem maſſæ
ſunt neceſſariæ, adeoque ejuſmodi inductionem extendi ad ele-
menta non poſſe.
Quin immo illa tanta ſimilitudo, quæ
cum exigua diſſimilitudine commixta invenitur in tam mul-
tis corporibus, indicat potius ſimilitudinem ingentem in ele-
mentis.
Nam ob tantum poſſibilium combinationum nume-
rum, maſſæ elementorum etiam penitus homogeneorum debent
a ſe invicem differre plurimum, adeoque ſi elementa heteroge-
nea ſint, in immenſum majorem debent habere diſſimilitudi-
nem, quam ipſa prima elementa, ex quibus idcirco nullæ maſ-
ſæ, ne tantillum quidem, ſimiles provenire deberent.
Cum
elementa multo minus diſſimilia eſſe debeant, quam aggregata
elementorum, multo magis ad elementorum homogeneitatem va-
lere debet illa quæcunque ſimilitudo, quam in corporibus obſer-
vamus, potiſſimum in tam multis, quæ ad eandem pertinent ſpe-
ciem, quam ad heterogeneitatem eorundem tam exiguum illud
diſcrimen, quod in aliis tam multis obſervatur.
Rem autem
penitus conficit illa tanta ſimilitudo, qua ſuperius uſi ſumus, in
primo crure exhibente impenetrabilitatem, &
in poſtremo exhi-
bente gravitatem generalem, quæ crura cum ob haſce proprieta-
tes corporibus omnibus adeo generales, adeo inter ſe in omnibus.
ſimilia ſint, etiam reliqui arcus curvæ exprimentis vires omni-
modam ſimilitudinem indicant pro corporibus itidem omnibus.
98. Supereſt, quod ad hanc rem pertinet, illud unum ite-
22Homogeneita-
tem ab analyſi
Naturæinſinua-
ri: exemplum a
libris, litteris,
punctulis.
rum hic monendum, quod ipſum etiam initio hujus Ope-
ris innui, ipſam Naturam, &
ipſum analyſeos ordinem nos
ducere ad ſimplicitatem &
homogeneitatem elementorum, cum
nimirum, quo analyſis promovetur magis, eo ad pauciora,
&
inter ſe minus diſcrepantia principia deveniatur, uti patet
in reſolutionibus Chemicis.
Quam quidem rem ipſum lit-
terarum, &
vocum exemplum multo melius animo ſiſtet.
Fieri utique poſſent nigricantes litteræ, non ductu atramenti
continuo, ſed punctulis rotundis nigricantibus, &
ita parum a ſe
invicem remotis, ut intervalla non niſi ope microſcopii diſcer-
ni poſſent, &
quidem ipſæ litterarum formæ pro typis fieri

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index