Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
101 64
102 65
103 66
104 67
105 68
106 69
107 70
108 71
109 72
110 73
111 74
112 75
113 76
114 77
115 78
116 79
117 80
118 81
119 82
120 83
121 84
122 85
123 86
124 87
125 88
126 89
127 90
128 91
129 92
130 93
< >
page |< < (60) of 525 > >|
9760Comment. In I. Cap. Sphæræ tur iuxta Aequinoctialem, modo ultra, modo denique citra; quæ diuerſitas
11diaci, qua
via ſitobſer
uatum.
locum non haberet, ſi moueretur Sol ab occidente in orientem ſuper polos
mundi, &
per circulum ęquinoctialem: Ita enim in eodem ſemper puncto Ho
rizontis oriretur, quemadmodum &
paralleli Aequatoris, in quorum uno ali-
quo Sol neceſſario fertur motu diurno, in eiſdem ſemper punctis Horizon-
tem interſecant:
Idemq́ue in alijs planetis obſeruatum fuit. Rurſus non ſem-
per ſeruant eandem diſtantiam à polis mundi, ſed n@nc quidem accedunt ad
polum arcticum, nunc uero ad antarcticum;
quod facile colligitur, eo quòd
non habent ſemper eandem altitudinem meridianam;
maximam ſiquidem al-
titudinem meridianam Sol deprehenditur habere in tropico ♋, minimam ve
ro in tropico ♑, ut perſpicuum eſſe poteſt ex umbra meridiana alicuius ſty-
li, quæ minima exiſtit, Sole commorante in ♋, longiſſima uero, eodem exi-
ſtente in ♑.
Vnde etiam fit, ut non ſemper eoſdem parallelos ad motum diur-
num deſcribant Planetæ.
Certiſſima igitur ratione concluditur, planetas ſu-
per diuerſos polos tendere ab occaſu in ortum.
Et quo niam animaduerterunt
Aſtronomi, hãc diuerſitatem motus Solis, cæterorumq́;
planetarũ, fere eiſdem
limitibus claudi, circumferriq́.
eos in circulo, cuius declinatio maxima ab ęqui
ctionali comprehendit grad.
23. & ſemis, & cuius conſequenter poli totidem
gradibus à mundi polis diſtant, aſſeruerunt, hunc motum ſieri ſuper polos Zo
diaci, &
per circulum Zodiacum. Quo poſito, facillime omnes diuerſitates
prædictæ locum habent, ut in ſphæra aliqua materiali perſpicue cerni poteſt.
Omnia uero hæc infallibili ratione in ſphæra quoque octaua deprehen-
ſa fuere.
Poſtquam enim diligentiſſimi illi ſtellarum obſeruatores intellexe-
runt, ſtellas fixas ſenſim ab occidente tenderein orientem, animaduerterunt
hunc motum fieri ſuper diſtinctos polos à polis mundi.
Nam non ſemper in
eiſdem locis ortę ſunt ſtellę, in quibus nũc oriuntur, reſpectu eiuſdẽ Horizon
tis:
Pari ratione altitudines meridianę ſtellarum fixarum diuerſę exiſtunt hoc
tempore ab ijs, quas antiqui Aſtronomi obſeruarunt.
Non igitur ſuper polos
mundi reuertuntur ab occideme in orientem ſtellæ fixæ.
Præterea ſtellę fixę,
ut Ptolemæus Dict.
7. cap. 3. & Ioan. de Regiom. in Epitome eiuſdẽ Dictionis
aſſerunt, multisq́.
obſeruationibus comprobant, non ſemper æqualem diſtan-
tiam cum æquinoctiali circulo habent.
Declinationes etenim earum ab æqui
noctiali circulo uarię repertæ fuerunt, ita ut earum ſtellarum, quæ ſunt in me
dietate ſphærę, quę eſt à principio ♑, per ♈, ad principium ♋, uſque, decli-
nationes auſtrales quidẽ diminutæ, ſeptentrionales uero auctę fuerint.
E con-
trario uerò illarum ſtellatũ, quæ ſunt in reliqua medietate ſphęrę, quæ con-
tinetur à principio ♋, per ♎, uſq.
ad principiũ ♑, declinationes auſtrales qui
dem augeri, ſeptentrionales uero diminui repertæ ſint;
(Declinationem auſtra
lem dicimus habere illam ſtellam, quæ ab ęquinoctiali circulo uerſus polum
antarcticum declinat.
Septentrionalem uero eã ſtellam, quæ ab eodem circu-
lo ad arcticum polum uergit) Et quò propinquiores ſunt ſtellæ principio ♈, &

♎, primi mobilis, eò maior diuerſitas declinationis apparuerit;
Quò autem
propinquiores principio ♋, &
principio ♎, eò minorem uarietatẽ declina-
tionis ſuſceperint.
Quod ut melius intelligatur, adducam unum aut alterum
exemplum ex Ptolemęo, &
Ioan. Regiom. Stella, quæ uocatur a Latinis ocu-
lus ♉, tempore Timocharis declinabat ab Aequinoctiali uerſus ſeptentrionẽ
grad.
8. & ſemis, & paulo amplius: Tempore uero Abrachis, ſiue Hypparchi,
grad.
9. min. 45. Tempore deinde Ptolemæi grad. 11. fere: Noſtro deniq.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index