Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893
page |< < of 258 > >|
1 ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
incolumis, stat cernundi vivata potestas,
dummodo ne totum corrumpas, luminis orbem
et circum caedas aciem solamque relinquas;
id quoque enim sine pernicie non fiet et orbei.

at si tantula pars oculi media illa peresa est,
occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
incolumis quamvis aliquoi sit splendidus orbis.
hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
Nunc age, nativos animantibus et mortalis
esse animos animasque levis ut noscere possis,
conquisita diu dulcique reperta labore
digna tua pergam disponere carmina cura.

tu fac utrumque uno sub iungas nomine eorum,
atque animam verbi causa cum dicere pergam,
mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
quatenus est unum inter se coniunctaque res est.

principio quoniam tenuem constare minutis
corporibus docui multoque minoribus esse
principiis factam quam liquidus umor aquai
aut nebula aut fumus:-nam longe mobilitate
praestat et a tenui causa magis icta movetur;
quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur:
quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
exhalare vaporem altaria ferreque fumum;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index