Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="3">
            <p type="main">
              <s id="s.000715">
                <pb xlink:href="079/01/139.jpg" pagenum="90"/>
              At locus ille tamen, quo copia tanta animai
                <lb/>
              Cogitur, in sensu debet maiore videri:
                <lb/>
              Qui
                <expan abbr="quoiã">quoniam</expan>
              nusquam est,
                <expan abbr="nimirũ">nimirum</expan>
              (ut diximus ante)
                <lb/>
              Dilaniata foras dispargitur: interit ergo.</s>
              <s id="s.000716">
                <lb/>
              Quin etiam, si iam libeat concedere falsum,
                <lb/>
              Et dare, posse animam glomerari in corpore eorum,
                <lb/>
              Lumina qui lincunt moribundi particulatim:
                <lb/>
              Mortalem tamen esse animam fateare necesse est.</s>
              <s id="s.000717">
                <lb/>
              Nec refert, utrum pereat dispersa per auras;
                <lb/>
              An contracta suis e partibus obbrutescat,
                <lb/>
                <expan abbr="Quãdo">Quando</expan>
                <expan abbr="hominẽ">hominem</expan>
              totum magis, ac magis undique sensus
                <lb/>
              Deficit, & vitae minus, & minus undique restat.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000718">Et quoniam mens est hominis pars una, loco quae
                <lb/>
              Fixa manet certo, velut aures, atque oculi sunt,
                <lb/>
              Atque alii sensus, qui vitam cumque gubernant,
                <lb/>
              Et veluti manus, atque oculus, naresve seorsum
                <lb/>
              Secreta ab nobis nequeunt sentire, neque esse:
                <lb/>
              Sed tamen in parvo licuntur tempore tali,
                <lb/>
              Sic animus per se non quit sine corpore, & ipso
                <lb/>
              Esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
                <lb/>
              Sive aliud quid vis potius coniunctius ei
                <lb/>
              Fingere, quandoquidem conexu corpus adheret.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000719">Denique corporis, atque animi vivata potestas
                <lb/>
              Inter se coniuncta valent, vitaque fruuntur.</s>
              <s id="s.000720">
                <lb/>
              Nec sine corpore enim vitalis edere motus
                <lb/>
              Sola potest animi per se natura; nec autem
                <lb/>
              Cassum anima corpus durare, & sensibus uti.</s>
              <s id="s.000721">
                <lb/>
              Scilicet, avolsis radicibus ut nequit ullam
                <lb/>
              Dispicere ipse oculus rem, seorsum corpore toto;
                <lb/>
              Sic anima, atque animus per se nihil posse videntur:
                <lb/>
              Nimirum, quia per venas & viscera mixtim,
                <lb/>
              Per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni:
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>