Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
111 97
112 98
113 99
114 100
115 101
116 102
117 103
118 104
119 105
120 106
121 107
122 108
123 109
124 110
125 111
126 112
127 113
128 114
129 115
130 116
131 117
132 118
133 119
134 120
135 121
136 122
137 123
138 124
139 125
140 126
< >
page |< < (83) of 795 > >|
9783DE MAGNETE. luculenter probat: verum Tinctura exſiccata plurimum Salis in ſe
habet, Sal Magnetem vehementer attrahit, efficitque, ut hu-
jus vis in ſe terminetur, nec proinde in alium Magnetem agere poſ-
ſit:
conſtanter id obtinere didici ex omnibus Experimentis, quod
nihil, præterquam Salem, vim Magnetis impedit, quo minus ad
notabilem diffundatur diſtantiam;
ſed omnis Sal, ejus virtutem co-
hibet, æque Sal Ammoniacus, quam Marinus, Gemmæ, Nitrum,
ut in ſequentibus conſtabit:
Eſt igitur ita aliquid hic admirandum
inter Salem &
Magnetem, eo prohibente aliquid, quod nec Metal-
la, Gemmæ, Lapides, Vitra, Ligna, Terræve prohibere potue-
runt.
PROCESSUS QUINTUS.
Cum voti non factus eram compos in præcedenti operatione, ad
examen cum alio Sale me converti, verebar tamen me aliorum
ope non multum præſtiturum, cum docente conſtanti experientia,
nullum melius Sale Ammoniaco corpora aperiat, ſed a priori in Phy-
ſicis non multum concludi poteſt, &
ideo me potius cæcum opera-
torem gerere malui, quam ſubtilem ratiocinatorem, a quo vix quid-
quam, præter aliquod hypotheticum argumentum produceretur:
Ma-
gnetis in pulverem contuſi &
Salis Marini ana ℨiij. accurate permi-
ſtas ſubtileſque immiſi crucibulo, eaſque urſi igne vehementi in
furno Anemi, ſpatio trium horarum:
coibant pulveres in maſſam
ſolidam, parietibus crucibuli valde adhærentem, nec niſi eo fracto
avellendam, maſſa colorem ex rubro nigrum accepit, inſtar colco-
taris vitrioli, quæ ubivis per totam ſuam ſubſtantiam habebat parva
puncta, ſplendentia valde, æmula partibus ferri diffracti:
hæc re-
ducta in pulverem, a Magnete, ſupra eam poſito, vehementer fuit
attracta:
quamobrem Sal marinus non eliminat ex Magnete partes
aliquas, in quibus vis reſideret, neque etiam ex illo partes ejicit
inertes.
2. Sed hac una operatione non contentus, iterum priorem pul-
verem, jam ſemel ignis vim paſſum, miſcui cum æquali copia Sa-
lis marini atque in crucibulo aperto expoſui igni fortiſſimo in furno
reverberii ſpatio 2 {1/2} horarum, ex qua operatione prodiit maſſa

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index