Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 145 > >|
1ctu enim finiri ſonum conſtat. Simili ergò modo fit, quem­
admodum ſi lamina incurvetur: quæ ſonum edit quouſque pars
reflexa aliam partem tangat.
At ſi vitrum perforetur, nihil
obſtat ille hiatus, quò minùs partes reliquæ ſonent.
Deinde
experientia his adverſatur.
Nicolaus enim Florentinus ſer: 7
ſum: 2. tract: 4. cap: 1. teſtatur in Reſtiario contrafiſſuram in
parte oppoſitâ plagæ deprehendiſſe: Et Petrus Paw vidiſſe
ictum os ſiniſtrum bregmatis, quo loco lamdoidi iun­
gitur: fiſſo ſyncipitis oſſe dextro, loco ita vicino ſuturæ coro­
nariæ, ut pars rimæ eò ſe extenderit.
Cùm itaque de facto con­
ſtet, cauſam inquirimus.
Certum eſt adimpulſum referri à pla­
gâ provenientem: at cur non in loco plagæ ſed huic oppoſito,
à minori & iam attenuato impulſu hoc patitur? Neque enim di­
ci poteſt ob debilitatem findi illam partem; quam impetus in­
venit minùs virium habere ad reſiſtendum: tenuiora enim
minùsque firma interſunt oſſa, inter os ſiniſtrum bregmatis, &
os ſyncipitis dextrum.
Qui verò aërem illis cavernulis in­
cluſum huc accerſunt, ineptam pro ſe habent rationem: quia
nimirum ex ictu commoveatur: & per totam cranij ſubſtan­
tiam pervagatus, in parte demum oppoſitâ allidatur: reniténsque
os illud findat.
Quomodo enim aër in illis mæandris tortuo­
ſis, atque in ſe reductis moveri poteſt quantumuis impetuoſus?
an non mille modis interciſus; dum vel allidit, vel reſilit, priùs
deficiet? Deinde cùm aër ſit mollis & fluidus, nequit illum
impetum ſuſtinere, aut conſervare: & eſto demus quacunque vi­
olentiâ irrure, ſibique obuiam fieri in parte oppoſitâ: an non
ſuis viribus hac ratione occumbet; dum ipſe ſibi inſtat, & in ſe
ipſum luctatur? An ergo dicendum in figura cranij ſphæroide
ſitam eſſe cauſam? quòd partes ab extra preſſæ magis ſtipen­
tur, magisque reſiſtant diviſioni: à centro autem facto motu à ſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index