Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1quæ in carinarum ſint factæ modum. Sed peto hanc ueniam ut
his
libris id tandem ſatis putemus dictum latine: quod cum apte
ad
rem: tum et apertiſſime intelligatur.
Teſtudinum iſta ſunt ge
nera
/ fornix / camera / et recta ſpherica: et ſiquæ iſtarum quota ſunt
pars
: Ex his recta ſpherica ſui natura non niſi parietibus a circulari
area
ſurgentibus imponitur.
Camera uero teſtudo quadratis debe
tur
areis: Fornicibuſ autem areæ angulorum quatuor: ſeu breuiores
illæ
quidem / ſeu oblongæ ſint: quales uidemus criptoporticus ope
riuntur
.
Teſtudo ea quæ perforati ad mentis ſimilitudinem ducat:
Verbi
etiam ſimilitudine apud nos fornix appellabitur.
Erit igi
tur
id ueluti unum atque item alteros ad arcum arcus adegeris: aut
quaſi
flexæ trabis latitudinem extenſam multo ac protinus dila
tatam
reddideris: Ex qua re aſſequemur / ut quaſi inflexus paries
in
caput pro tecto adſtet.
Sin autem fornicem hanc fortaſſis a ſe
ptemtrione
ad meridiem protenſam / tranſuerſa altera fornix ab ori
ente
ad occidentem ſolem peruadens totis lineis ſecuerit / teſtudinem
conſtituent: quam inflexorum cornuum ſimilitudine: quæ in angu
los
procurrant cameram nuncupabimus.
Quod ſi arcus ipſi complu
res
et coæquales mutuo unicum in punctum medii culminis ſeſe
interſecuerint
: teſtudinem conſtituent coelo ſimilem: rectam inde
ſphericam
appellari hanc placuit.
Quæ teſtudines aliqua iſtarum
e
partibus conſtet / ſunt.
Nam ſi coeli emiſpherium natura per
pendiculari
et recta ſectione ab oriente ad occidentem uerſus duas
in
partes diuiſerit: Teſtudines dabit geminas: quæ quidem ſca
phis
emiciclorum pro tecto ſunt.
Sin autem ab orientis angulo ad
angulum
meridier: et a meridiano iſtoc ad angulum occidentis:
et
ab iſto ad angulum ſeptentrionis: et a ſeptentrionali quoque iſtoc
ad
primarium illud orientis angulum pari ratione natura circum
ſeptum
et commutilatum coeli emiſpherium reddiderit: teſtudinem
tum
quidem in medio relinquet: quam nos turgidi ueli ſimilitu
dine
auleam nuncupabimus.
In qua uero perficiunda plures forni
cis
partes conueniant: qualeſ uidemus ſex octo ue angulorum are
aſ
teſtudinari: hanc noſ ſphericam angularem appellabimuſ.
Teſtudinum aſtruendarum ratio eadem quæ in muriſ aſſeruabitur :

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index