Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 145 > >|
1ctu enim finiri ſonum conſtat. Simili ergò modo fit, quem­
admodum
ſi lamina incurvetur: quæ ſonum edit quouſque pars
reflexa
aliam partem tangat.
At ſi vitrum perforetur, nihil
obſtat
ille hiatus, quò minùs partes reliquæ ſonent.
Deinde
experientia
his adverſatur.
Nicolaus enim Florentinus ſer: 7
ſum
: 2. tract: 4. cap: 1. teſtatur in Reſtiario contrafiſſuram in
parte
oppoſitâ plagæ deprehendiſſe: Et Petrus Paw vidiſſe
ictum
os ſiniſtrum bregmatis, quo loco lamdoidi iun­
gitur
: fiſſo ſyncipitis oſſe dextro, loco ita vicino ſuturæ coro­
nariæ
, ut pars rimæ ſe extenderit.
Cùm itaque de facto con­
ſtet
, cauſam inquirimus.
Certum eſt adimpulſum referri à pla­
provenientem: at cur non in loco plagæ ſed huic oppoſito,
à
minori & iam attenuato impulſu hoc patitur? Neque enim di­
ci
poteſt ob debilitatem findi illam partem; quam impetus in­
venit
minùs virium habere ad reſiſtendum: tenuiora enim
minùsque firma interſunt oſſa, inter os ſiniſtrum bregmatis, &
os
ſyncipitis dextrum.
Qui verò aërem illis cavernulis in­
cluſum
huc accerſunt, ineptam pro ſe habent rationem: quia
nimirum
ex ictu commoveatur: & per totam cranij ſubſtan­
tiam
pervagatus, in parte demum oppoſitâ allidatur: reniténsque
os
illud findat.
Quomodo enim aër in illis mæandris tortuo­
ſis
, atque in ſe reductis moveri poteſt quantumuis impetuoſus?
an
non mille modis interciſus; dum vel allidit, vel reſilit, priùs
deficiet
? Deinde cùm aër ſit mollis & fluidus, nequit illum
impetum
ſuſtinere, aut conſervare: & eſto demus quacunque vi­
olentiâ
irrure, ſibique obuiam fieri in parte oppoſitâ: an non
ſuis
viribus hac ratione occumbet; dum ipſe ſibi inſtat, & in ſe
ipſum
luctatur? An ergo dicendum in figura cranij ſphæroide
ſitam
eſſe cauſam? quòd partes ab extra preſſæ magis ſtipen­
tur
, magisque reſiſtant diviſioni: à centro autem facto motu à ſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index