Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 579 > >|
1
ſa hæc motio naturalis cenſebitur, eò quòd pendet à
ſuo intrinſeco principio grauitatis; ſed noſtquam̨
pila terræ centrum attingit profectò ibi non quieſcet;
nam impetus in præcedenti deſcenſu acquiſitus pi­
lam tranſportabit vltra centrum, excurretque versùs
Antipodas.
modò in hoc excurſu cùm pila à centro
terræ recedat, procùl dubio ſurſum aſcendet vocatur­
que prædictus aſcenſus violentus motus, & contrą
eius naturam, & tamen ab operatione naturali de­
ſcenſus dependet.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Idipſum alijs exemplis, quæ facilè poſſunt expe­
riri, confirmari poteſt.
38[Figure 38]
Sit vas aqua plenum RSXV & ha­
beatur quoque cylindrus ligneus
EF, qui in aqua demerſus non de­
mergetur integrè infra ſupremam li­
bellam aquæ RS, ſed remanebit ali­
qua eius pars GE eminens ſuprą
aquæ libellam, propterea quòd li­
gnum minùs graue eſt ſpecie, quàm
ipſa aqua, (vt Archimedes ait.)
Si poſtea eumdem ligneum cylindrum extra aquam̨
ſubleuauero vſque ad ſitum AB, & hinc liberè eum
deſcendere permittam, is profectò non conſiſtet, ne­
què quieſcet in ſitu EF, nam impetus acquiſitus in de­
ſcenſu per aerem profundiùs infra aquæ libellam̨
motu violento cylindrum immittet vſque ad ſitum̨
CD & hinc denuò aſcendendo tranſgreſſo ſitu æqui­
librij EF reſiliet omninò extra aquam propè ſitum̨

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index