Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 334 > >|
1praeterea etiam Solis maculae (ſaltem ſi verae ſint obſer­
vationes Scheineri S. 1. a, poſt cujus diligentiam nihil
circa iſtarum macularum phaenomena deſiderari poſſe
videtur), in planis 7 gradibus aut ampliús ad Eclipticam
inclinatis, circa Solem volvuntur adeò ut earum mo­
tus hac in re non differat à motibus Planetarum.
Luna
etiam circa Terram fertur, in plano quod 5 gradibus
ab Eclipticà deflectit; & Terra circa proprium axem
in plano AEquatoris 23 ¬Ω gradibus ab Eclipticâ defle­
ctente; quod planum AEquatoris ipſa ſecum defert.

Atque hae Planetarum aberrationes ab Eclipticâ vo­
cantur motus in latitudinem b.
XXXV.
De aberratione Plane­
tarum in latitudinem.
20
25
30
5
10

Ipſorum autem circuitiones circa Solem vocantur
motus in longitudinem.
Hique etiam in eo aberrant,
quòd non aequaliter ubique à Sole diſtent; ſed hac
aetate, Saturnus ab eo remotior eſt in Sagittario quàm
in Geminis, viceſimâ circiter diſtantia ſuae parte; Ju­
piter in Librâ remotior eſt quàm in Ariete; ſicque alii
Planetae habent Aphelia & Perihelia ſua aliis in locis c.
Poſt aliquot autem ſaecula, haec omnia mutata eſſe
deprehendentur; ac ſinguli Planetae, nec non etiam
Terra, planum in quo nunc eſt Ecliptica, diverſis in
locis ſecabunt, & paulo magis vel minús ab illà defle­
ctent; & illorum maximae ac minimae à Sole diſtantiae
in aliis ſignis reperientur d.
XXXVI.
De motu in longitui­
nem.
15
20
25

Jam verò non opus eſt ut oſtendam, quo pacto ex
hac hypotheſi ſequantur phaenomena diei & noctis,
aeſtatis & hyemis, ſive acceſſús Solis ad Tropicos, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index