Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1quæ in carinarum ſint factæ modum. Sed peto hanc ueniam ut
his libris id tandem ſatis putemus dictum latine: quod cum apte
ad rem: tum et apertiſſime intelligatur.
Teſtudinum iſta ſunt ge
nera / fornix / camera / et recta ſpherica: et ſiquæ iſtarum quota ſunt
pars: Ex his recta ſpherica ſui natura non niſi parietibus a circulari
area ſurgentibus imponitur.
Camera uero teſtudo quadratis debe
tur areis: Fornicibuſ autem areæ angulorum quatuor: ſeu breuiores
illæ quidem / ſeu oblongæ ſint: quales uidemus criptoporticus ope
riuntur.
Teſtudo ea quæ perforati ad mentis ſimilitudinem ducat:
Verbi etiam ſimilitudine apud nos fornix appellabitur.
Erit igi
tur id ueluti unum atque item alteros ad arcum arcus adegeris: aut
quaſi flexæ trabis latitudinem extenſam multo ac protinus dila
tatam reddideris: Ex qua re aſſequemur / ut quaſi inflexus paries
in caput pro tecto adſtet.
Sin autem fornicem hanc fortaſſis a ſe
ptemtrione
ad meridiem protenſam / tranſuerſa altera fornix ab ori
ente ad occidentem ſolem peruadens totis lineis ſecuerit / teſtudinem
conſtituent: quam inflexorum cornuum ſimilitudine: quæ in angu
los procurrant cameram nuncupabimus.
Quod ſi arcus ipſi complu
res et coæquales mutuo unicum in punctum medii culminis ſeſe
interſecuerint: teſtudinem conſtituent coelo ſimilem: rectam inde
ſphericam appellari hanc placuit.
Quæ teſtudines aliqua iſtarum
e partibus conſtet / hæ ſunt.
Nam ſi coeli emiſpherium natura per
pendiculari
et recta ſectione ab oriente ad occidentem uerſus duas
in partes diuiſerit: Teſtudines dabit geminas: quæ quidem ſca
phis emiciclorum pro tecto ſunt.
Sin autem ab orientis angulo ad
angulum meridier: et a meridiano iſtoc ad angulum occidentis:
et ab iſto ad angulum ſeptentrionis: et a ſeptentrionali quoque iſtoc
ad primarium illud orientis angulum pari ratione natura circum
ſeptum et commutilatum coeli emiſpherium reddiderit: teſtudinem
tum quidem in medio relinquet: quam nos turgidi ueli ſimilitu
dine auleam nuncupabimus.
In qua uero perficiunda plures forni
cis partes conueniant: qualeſ uidemus ſex octo ue angulorum are
aſ teſtudinari: hanc noſ ſphericam angularem appellabimuſ.
Teſtudinum aſtruendarum ratio eadem quæ in muriſ aſſeruabitur :

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index