Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1
XXXI. Subdis conſequenter; Quod vt certiùs
fiat, primùm occurrendum est errori, qui facilè obrepere
potest, ſi quæ de cele itatis augmento in ſpatiis æqualibus
antè demonstrata ſunt, minùs accuratè perpendantur.
Cùm
enim ex ſuperioribus iam euidenter conſtet, in naturali gra­
uium deſcenſu, ſemper ex dupla diſtantia, celeritatem ha­
beri duplam; & ex tripla distantia, triplam; atque ita
deinceps, eadem ratione celeritatem augeri: nihil procliuius
eſſe potest, quàm vt quis exiſtimet, accelerationem illam
fieri per ſubdiuiſionem primi cuiuſlibet temporis, in parteis
ſemper minores, pro multitudine, & ratione ſpatiorum æqua­
lium, quæ motu decurruntur; ita videlicet, vt pars ſecunda
spatij, abſoluatur dimidia parte temporis, quo prima pars
decurſa est; & tertia pars ſpatij, tertia parte eiuſdem primi
temporis percurratur, & ita de cæteris: maximè cùm in hac
etiam hypotheſi, ſpatia & velocitates in eadem eſſe ratione,
& quod conſequens eſt, ex impeta quoque decidentium corpo­
rum hac ratione inuariato, iidem omnes, quos experientia
docet effectus haberi, primo aſpectu videantur.
Heic pro­
fectò rurſus mirari tuam ſagacitatem par eſt, qua­
tenus eam non fugit error qui ex poſitione à te aſ­
ſerta conſequitur; tametſi ipſe non conſequi ex iis,
quæ ſubiicis, contendas.
Me quod attinet, is eſt
ipſemet, quem deduxi aliàs aduerſus Michaelem
Varronem, qui primus, quod ſciam, eandem poſitio­
nem ante annos plus minùs ſexaginta defendit; de­
clarando ex ea id incommodi inter cætera conſequi,
vt, quemadmodum antè inſinuaui, ſpatia acquiſita
in ſine æqualis cuiuſlibet temporis numeranda ſint,
vt difformiter, ſic in pluſquàm tripla ratione.
Vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index