Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
hoc etiam maneat firmum.
Cùm aliud ſit concipi ab eo quod eſt conſiderari; vt negamus poſterius
ſine priore concipi, ſic damus ſine priore conſiderari.
Nec me latet à nonnullis concedi poſterius
ſine priore concipi poſſe, in notitia confuſa.
noui enim hominem, ignoro tamen ſit'ne animal rationis
compos.
Cæterùm quia ſunt idem homo & animal rationis compos; mihi videtur is qui hominem
confusè nouit, etiam confusè noſſe animal rationis compos.
cuius rei ſignum, quòd ille qui nouit ho­
minem
confusè, non audebit negare ipſum animal eſſe: neque in ea notitia quamuis rudi, concipiet
aut enuntiabit hominem non eſſe animal, quod ſanè facere poſſet, ſi in ea notitia hominis notio ab
animalis notione non penderet: idem enim foret àc ſi per accidens coniuncta eſſent in quibus non
repugnat oppoſitum, veluti de cygno & nigro dictum fuit.
quòd ſi nouit mens inferri repugnan­
tiam, vbi animal hominem non eſſe cogiter, iam hominem ſub animalis notione comprehendit.
Ex his Philoponi rationes facilè diluuntur. Nam tres illæ primæ confundunt id quod eſt conci­
pere, cum eo quod eſt abſtrahere.
Tùm deinde abſtractio illa eorum eſt, vt formaliter accipiun­
tur, in iis verò nihil obſtat, quominus alterum ſine altero concipi nequeat.
At verò locus 2. Phyſ.
non magis ſtat à Philopono quàm à nobis, nam variis legitur modis & diuerſas interpretationes
admittit.
Docet enim ibi Ariſtoteles phyſici munus eſſe ſpectare formam non ſimpliciter; ſed
quatenus refertur ad materiam.
itaque formæ quæ ad materiam ſeſe applicarunt, vt in illa ſint

immerſæ, ſunt phyſicæ conſiderationis.
& addit & illæ quæ ſunt χωρ́ις ὰ μὲν εἴδει, ἐν ύληδὲ,
quæ verba ſunt valde ambigua.
ſiquidem ſuſpicio ſubſit de lectione, an'ne ἐὶδει, quod eſt ſpecie
& forma, ideſt ratione legendum ſit quibus ſignificatur modus ſeparationis.
an εἴδη ideſt ſpecies
& formæ quibus ſignificantur formæ, quæ ſeparari poſſunt, ac ſi priorem lectionem recipiamus,
duplex interpretatio ſuccurrat.
prima quidem, quòd hæc ſit ratio generalis conſiderandi formas
apud philoſophum naturalem.
quòd illæ ſpectentur quæ ratione quidem ſeparantur; reapſe ve­
rò reſident in materia.
Sed tunc exoritur difficultas, quid intelligendum ſit, cùm dicitur ſeparari
ratione.
poſsint'ne formæ naturales ſine materia cogitari: quod tamen ſuperius confutatum fue­
rat.
a An potius dictum id ſit, proptereà quòd priore lib. Phyſ. oſtenſum fuerit materiam & formam

ratione differre.
Tùm verò nil vetat, quin forma ſine materia concipi non poſsit: quandò eſt ea
notio formalis qua natura quidem alia ſignificatur, non tollitur verò pendentia.
& ita nihil face­
ret locus ille contra nos.
An hoc animaduerſum fuerit propter Pythagoram & alios qui rerum
naturalium principia fecerint numeros & magnitudines quæ omnia ab illis extra materiam po­
ſita fuerunt.
Itaque moneat Ariſtoteles Phyſicen illas formas tractare quæ ratione quidem ſola
ſeparantur à materia, re verò reſident in ipſa, non illas quæ ſunt extra materiam.
Aut etiam hæc
verba ab Ariſtotele adſcripta fuerint, vt doceat item formas mathematicas à naturali perquiri, non

ſanè vt ratione ſeparantur, ſed quatenus inhęrent in materia.
Poſſumus & εἴδη, ideſt, formas ac­
cipere.
& ita videbitur Ariſtoteles deducere phyſicam methodum ad ſubſtantias verè ſeparabiles
quas explorat primus philoſophus, & adnotare quatenus ad phyſicum pertineant, quatenus ſci­
licet ſunt in materia: non idcirco, quia ſint formæ materiatę; ſed quòd exercent ſua munera in
materia: atque adeò, vt in materia ſic eſſe dicantur, ſicut dictum eſt de Dei O. M. ſede b quam con­

ſtituit illi Ariſtoteles in dextris cęli, quòd ibi maximè vigeant eius vites.
eodem modo dicantur
illæ formæ in materia, quòd earum vires ſeſe prodant in materia, quaſi dicat Ariſtoteles etiam ſe­
parata pertinere ad phyſicum, quatenus tamen materiam reſpiciunt, & iſta interprętatio mihi
magis arridet: quoniam ſubiicit Ariſtoteles exemplum formæ cuiuſdam quæ ſeparata eſt à ma­
teria quam afficit & immutat, ſolis nimirum quo ſubſtantia ſeparata notatur.
Neque enim immo­
bilis illa & indiuidua tum notuerat.
Nam quamuis Deus omnium auctor ab Empedocle prædi­
caretur illis carminibus quibus ex ipſo omnia deriuari teſtatur.
C
Ratio I.
II.
III.
IIII.
c 2. Phyſ.
T. 26.
V.
VI.
D
d 3. De An.
e 7. Met.
E
a 9. Met.
F
G
H
A
B
a 2. Phyſ.
T. 18.
C
b 8. Phyſ.
T. 81.
Γάνθ̓ ὁσα τε ἦν, ὁσα τε ἐστὶν, ἠ δ̓ ὁσταγε ἐτσαι ὀπισω
Δένδράτε, βεβλάστηκε καὶ ἀνέρες, ἠ δέ γυναίκες
Θῆρες τ' ὀιωνοὶτε καὶ ὐδαρτορθερέμμονες ἰχθὐς.
D
Ariſtoteles ipſe (vt videbimus) ex eo tanquam fine hęc omnia deriuari putat cęlum; aut ſolem,
horum omnium reputat auctorem velut efficiens.
Sed quocunque modo hunc locum interpre­
temur, nihil officit nobis ita credentibus, formę notionem à materiæ notione non ſeiungi.
Ea verò
quæ quinto loco ſubiiciuntur; ſolùm perſuadent rationis ſeparationem quæ non detrahit de no­
tione materię.
& materiam potius, quàm formam ſeparari poſſe conuincunt. Ad illud autem quod
vltimò opponitur.
formam naturalem à ſenſili materia ſegregari, dum pulſat mentem, eamque. verè &
propriè formam eſſe, vbi diſiuncta ſit à materia ſenſili.
Primùm reſpondemus materiam ſenſilem
eſſe vniuerſalem & ſingularem.
Porrò ſingularem eſſe forma poſteriorem non modò natura,
ſed origine, ſimpliciter enim forma prior eſt, quàm materia, vniuerſalem verò priorem; quip­
pe partem eſſentiæ.
Ac verè tùm formam eſſe dicimus, vbi ſecreta fuerit à materia ſingulari;
ab altera verò neque re, neque cogitatione ſeiungi, & tùm intelligi poſſe, cùm ſeparata fuerit
à ſingulari: ac tùm verè formam eſſe, quòd in ſingulari non ſit forma, ſed compoſitum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index