Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Parum quidem admodùm mihi arrogo; ſpero tamen, aliquid
me
adducturum, idque ex communibus principiis, quod ſi fortè non mul­
tis
, nonnullis tamen arrideat: Concedo igitur.
Auguſtine, id quod paulò
ante
dicebas, Lunam ſcilicet in hoc negotio ſuas agere partes, nempe ſunt
quaſi
tres Marini æſtus periodi, diurna ſcilicet, menſtrua, annua; ſingulis
ferè
diebus bis accedit, & affluit æſtus, bis recurrit; dico ferè, quia hic ge­
minus
curſus & recurſus non 24. ſed 25. horis, paulò minùs perficitur, ſci­
licet
ad Lunæ motum; nempe Luna, vt redeat ad idem Meridiani pun­
ctum
, quaſi 25. horas ponit; igitur ſingulis diebus vna ferè hora tardior
æſtus
tumet, v.g. ſi hodie hora Meridiana fuit ſummum æſtus, craſtina die
erit
ferè prima poſt Meridiem hora: die verò ſequenti, hora poſt Meri­
diem
ſecunda; atque ita conſequenter.
Hic porrò Lunæ motus eſt; altera
periodus
eſt menſtrua; nempe pro diverſo Lunæ aſpectu, æſtus major, vel
minor
eſt; v. g. in Plenilunio major eſt, quàm in Novilunio, & in hoc
major
quàm in Quadraturis, cùm igitur ex Lunæ motu & aſpectu tota il­
la
æſtuum varietas procedat, negari non poteſt, quin à Luna pendeat.
Tertia demum periodus eſt annua, nam obſervatum fuit in Æquinoctiis
& Solſtitiis, non modicam fieri mutationem æſtuum præſertim in Æqui­
noctiis
, ita vt in Æquinoctio, v.g. Autumnali cum Plenilunio conjuncto,
ſemper
ſit maximus æſtus, in quo etiam Luna ſuo munere defungitur; ſi
enim
fiat Æquinoctium in Quadratura, modicus æſtus eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index