Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
< >
page |< < of 158 > >|
110[Figure 10]
te lineam ACDEFGHIK, quam horizontalem
ideo diximus, quia reſpondet horizonti, ſeu ſuper­
ficiei ipſius Terræ.
Nam & cùm pes turris eſſet in A
illa ſpatij linea AK occupabatur à portione ſuper­
ficiei Terræ antecedente; & cùm pes turris per­
uenit ad K, eadem linea occupatur à portione
conſequente.
Deinde, ſi ſupponamus lapidem non
quieuiſſe in pede turris, ſed aſcendiſſe, & deſ­
cendiſſe ſecundum turrim, dum turris ex AB, tran­
ſiret in K , adeò vt deſcripſerit parabolicam lineam
AMOQRTXZK, capis ſanè hanc lineam deſ­
criptam eſſe in immoto ſpatio, quod ab aere Ter­
ram circumambiente, ac vnà tranſlato ſucceſſiuè oc­
cupatur; non verò in aere ipſo, qui circa turrim
tranſlatam idem perſeuerat, eamque ſequitur; &
in quo deſcribitur ſolùm apparens recta linea, ſe­
cundum longitudinem videlicet turris.
Heinc ergo
agnoſcis me ideò dixiſſe deſcribi lineam in ſpatio
mundano, potiuſquàm in aere; vt obſeruaretur
diſcrimen huius lineæ deſcriptæ propter motum
Terræ, cum linea deſcripta propter motum nauis.
Nam deſcripta ob motum nauis benè intelligitur ex
diuerſitate partium aëris, qui motum nauis non ſe-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index