Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 At locus ille tamen, quo copia tanta animai
Cogitur, in sensu debet maiore videri:
Qui quoniam nusquam est, nimirum (ut diximus ante)
Dilaniata foras dispargitur: interit ergo.

Quin etiam, si iam libeat concedere falsum,
Et dare, posse animam glomerari in corpore eorum,
Lumina qui lincunt moribundi particulatim:
Mortalem tamen esse animam fateare necesse est.

Nec refert, utrum pereat dispersa per auras;
An contracta suis e partibus obbrutescat,
Quando hominem totum magis, ac magis undique sensus
Deficit, & vitae minus, & minus undique restat.

Et quoniam mens est hominis pars una, loco quae
Fixa manet certo, velut aures, atque oculi sunt,
Atque alii sensus, qui vitam cumque gubernant,
Et veluti manus, atque oculus, naresve seorsum
Secreta ab nobis nequeunt sentire, neque esse:
Sed tamen in parvo licuntur tempore tali,
Sic animus per se non quit sine corpore, & ipso
Esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
Sive aliud quid vis potius coniunctius ei
Fingere, quandoquidem conexu corpus adheret.

Denique corporis, atque animi vivata potestas
Inter se coniuncta valent, vitaque fruuntur.

Nec sine corpore enim vitalis edere motus
Sola potest animi per se natura; nec autem
Cassum anima corpus durare, & sensibus uti.

Scilicet, avolsis radicibus ut nequit ullam
Dispicere ipse oculus rem, seorsum corpore toto;
Sic anima, atque animus per se nihil posse videntur:
Nimirum, quia per venas & viscera mixtim,
Per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index