Alvarus, Thomas, Liber de triplici motu, 1509

Page concordance

< >
< >
page |< < of 290 > >|
97 remiſſioris medietatis vt cõſtat: igitur per equaleꝫ
latitudinem diſtat ab vtra: et per conſequens per
quantum excedit extremū remiſſius medietatis re­
miſſioris cuius eſt extremuꝫ intenſiua, per tantum
exceditur ab extremo intenſiori intenſioris medie-
tatis cuiꝰ medietatis eſt extremū remiſſius.
Patet
hec cõſequentia ex vltima ſuppoſitione ſecūdi capi­
tis ſecūde partis.
Itē captis tribus tertiis per tan­
tum extremū intenſius remiſſioris tertie excedit ex­
tremū remiſſius eiuſdē tertie, per quantuꝫ extremū
intenſius tertie īmediate ſequētis excedit extremū
remiſſius eiuſdem tertie: et per quantum extremum
intenſius vltime tertie excedit extremum remiſſius
eiuſdem.
Quod probatur ſic / quia extremū intenſiꝰ
tertie remiſſioris eſt gradus medius inter extremū
intenſius tertie īmediate ſequentis et extremum re-
miſſius remiſſioris tertie: igitur equali latitudine
diſtat ab extremo intenſiori tertie īmediate ſequē-
tis et ab extremo remiſſiori tertie remiſſioris: et per
cõſequens ille gradus medius per equalem latitu-
dinem excedit extremū remiſſius tertie remiſſioris
cuiꝰ eſt extremū intenſius ſicut exceditur ab extre-
mo intenſiori tertie īmediate ſequentis cuiꝰ eſt ex-
tremū remiſſius.
Et iſto modo ꝓbabis /  extremuꝫ
intenſius ſecunde tertie per equalem latitudinem
excedit extremū remiſſius eiuſdem tertie: ſicut extre­
mū intenſius vltime tertie īmediate ſequentis exce­
dit ſuū extremum remiſſius.
Et ſic habebis /  per
equalem latitudinem cuiuſlibet illarum tertiarum
extremum intenſius excedit extremum remiſſius
eiuſdem.
Item captis duabus partibus equalibus
ſiue tribus, ſiue quattuor que nõ ſunt pars aut par­
tes aliquote: cuiuſlibet illarū extremū intēſius per
equalem latitudinē excedit ſuū extremū remiſſius.
Quod ſic probatur / q2 captis duabus illarū īme-
diatis extremū intēſius remiſſioris partis eſt gra-
dus medius inter extremū intenſius intēſioris par­
tis et extremū remiſſius remiſſioris illarum: igitur
per equalem latitudinem diſtat ab extremo inten-
ſiori intēſioris partis et ab extremo remiſſiori par­
tis remiſſioris: et per conſequēs ille gradus mediꝰ
per equalem latitudinē excedit extremū remiſſius
remiſſioris partis illarum cuiꝰ eſt extremū intenſi­
us: et exceditur ab extremo intenſiori partis inten-
ſioris cuiꝰ eſt extremū remiſſius.
Et iſto modo pro-
babis ſignatis tribus /  per equalē latitudinē ex-
tremū intenſius tertie excedit ſuū extremū remiſſiꝰ
et extremū intenſius ſecunde excedit ſuū extremum
remiſſius.
Et ſic habebis /  cuiuſlibet illarū trium
partiū extremū intenſius per equalem latitudineꝫ
excedit extremū remiſſius.
Et ſic in omnibus aliis
partibus equalibꝰ operaberis.
Patet igitur ſup-
poſitio. 111. correĺ.
¶ Ex quo ſequitur /  oīs potentia latitudi­
nem vniformiter difformē īuariatam pertranſiēs:
equales partes tranſeundo incipiēdo ab extremo
remiſſiori equalem latitudinē reſiſtentie adequate
acquirit.
Probatur / q2 talis potentia tranſeundo
aliquam partē adequate, acquirendo reſiſtentiam
illã reſiſtentiã adequate acquirit per quã extremū
intenſius illius partis excedit extremum remiſſius
eiuſdem partis / vt ſatis conſtat: et cuiuſlibet partis
equalis (ex precedenti ſuppoſitione) extremū inten­
ſius per equalem latitudinem excedit extremum re­
miſſius: igitur talis potentia latitudinem reſiſten­
tie vniformiter difformem inuariatam pertranſi-
ens: equalem latitudinem reſiſtentie adequate ac-
quirit.
Et ſic ptꝫ correlarium. 222. correĺ. ¶ Sequitur ſecundo /
 omnis potentia latitudinem reſiſteutie vniformi­
ter difformē īuariatã pertranſiens incipiendo ab
extremo intēſiori, equales partes tranſeūdo, equa­
lem latitudinē reſiſtentie adequate deperdit.
Ptꝫ /
quia incipiēdo ab extremo remiſſiori, equales par­
tes tranſeundo equalem latitudinē reſiſtentie ade-
quate acquirit / vt ptꝫ ex precedenti correlario: igit̄̄
incipiendo ab extremo intenſiori, equales partes
tranſeundo equalem latitudinē reſiſteutie adequa­
te deperdit: quia in eiſdem partibus eandem lati-
tudinem reſiſtentie adequate deperdit quaꝫ antea
in eiſdem acquirebat.
Et ſic patet correlarium.
Hoc iacto fundamento ſit prima con-
cluſio.
Omnis potentia mouens continuo vnifor-
miter mediū vniformiter difforme īuariatum tran­
ſeundo incipiendo ab extremo remiſſiori: continuo
vniformiter intendit potentiam ſuam, ceteris iuua­
mentis ac impedimētis deductis.
Probatur: ſit c.
mediū vniformiter difforme quod inuariatū a. po-
tentia vniformiter continuo mouendo ab f. propor­
tione pertranſeat ab extremo remiſſiori incipiēdo
moueatur continuo a. potentia ſecundū propor-
tionem quam habet ad īmediatem reſiſtentiam, ce­
teris aliis iuuaminibus et obſtaculis deductis: tūc
dico /  a. potentia cõtinuo vniformiter intendit po­
tentiam ſuam.
Quod ſic oſtenditur / quia a. poten-
tia continuo ſe habet in f. proportione ad ſuam re-
ſiſtentiam.
Nam a. potentia continuo ab f. propor­
tione mouetur ex hypotheſi: et ſua reſiſtentia conti-
nuo vniformiter creſcit: igitur a. potentia cõtinuo
vniformiter creſcit: et per conſequens a. potentia cõ­
tinuo vniformiter intendit potentiam ſuam / quod
fuit probandum.
Patet hec cõſequentia ex proba-
tione prime ſuppoſitionis octaui capitis huiꝰ tra-
ctatus / hoc addito /  reſiſtentia eſt terminus minor
continuo proportionis f. et potentia a. terminꝰ ma-
ior.
Probatur minor / quia a. potentia continuo in
equalibus partibus temporis equales partes illiꝰ
reſiſtentie vniformiter difformis pertranſit conti-
nuo acquirendo reſiſtentiam, quia mouetur conti-
nuo vniformiter verſus extremū intenſius: et conti-
nuo equales partes tranſeundo equalem latitudi-
nem reſiſtentie acquirit / vt ptꝫ ex primo correlario
ſuppoſitionis: igitur continuo in equalibus parti­
bus temporis equalem latitudinem reſiſtentie ac-
quirit: et per conſequens reſiſtentia ipſius a. poten­
tie vniformiter continuo creſcit / quod fuit proban-
dum.
Et ſic patꝫ concluſio. 333. correĺ. ¶ Ex quo ſequitur /  oīs
potentia continuo mouens vniformiter, mediū vni­
formiter difforme inuariatum tranſeundo, incipi-
endo ab extremo intenſiori: continuo vniformiter
remittit potentiã ſuã: ceteris aliis deductis.
Pro-
batur: ſit c. medium vt ſupra quod inuariatū a. po-
tentia vniformiter continuo mouendo ab f. propor­
tione pertranſeat ab extremo intenſiori incipiēdo /
tunc dico /  a. potentia continuo vniformiter remit­
tit potentiam ſuam.
Quod ſic oſtēditur / quia a. po­
tentia continuo ſe habet in f. proportione ad ſuam
reſiſtentiam (cum continuo moueatur ab f. propor-
tione ex hypotheſi) et ſua reſiſtentia vniformiter cõ­
tinuo decreſcit ſiue diminuitur: igitur a. potentia
continuo vniformiter remittit potentiam ſuã.
Pa­
tet cõſequentia ex probatione prime ſuppoſitionis
octaui capitis preallegati.
Minor probatur / quia
a. potentia continuo in equalibus partibus tēpo-
ris equales partes illius reſiſtētie vniformiter dif-
formis pertranſit continuo deperdendo reſiſten-
tiam (cum continuo vniformiter moueatur verſus
extremū remiſſius ex hypotheſi) et continuo verſus
extremū remiſſius mouēdo, equales partes tran-
ſeūdo, equalē latitudinē oīno reſiſtētie deperdit / vt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index