Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
[Handwritten note 1]
[Handwritten note 2]
< >
page |< < (86) of 672 > >|
9886Diſſertatio Quarta. vi, atque vnâ conſenſione naturæ ita conſtringuntur, vt vnum
ſint, quod Naturæ vniuerſæ commodis &
vtilitati ſeruire valeat.
Charetis, quem diſcipulum Lyſippus habuit, Solis Coloſſum me-
ditantis Rhodiam officinam omnibus membrorum formis refertam
ſi quis imperitus ingreſſus fuiſſet, &
frontem mento fubnectere,
dextro humero ſiniſtrum brachium, ſiniſtro autem genu dextrum
crus attexere voluiſſet, &
præpoſterè, inconditè, monſtrosè mem-
bra plurima collocâſſet, hic vtique vnum per accidens effeciſſet:

at Chares ipſe LXX cubitorum ſimulacrum meditatus membra
omnia ſibi inuicem proportione reſpondentia aptè componens,
atque coagmentans, ſignum finxit inter Orbis miracula recen-
ſendum.
Haud abſimili ratione ex pluribus ſimplicibus naturis diſ-
ſimilibus quidem, ſed ſibi inuicem aptè congruentibus, ea corpora
ortum habent, quæ per ſe fieri dicuntur.
Dand. Hæc planiſſimè conſentire videntur cum Ariſtotelis men-
te lib.
8. Metaph. text. 15. (apud Græcos cap. 6.) vbi aliquam eſſe
cauſam ponit, cur ex pluribus partibus fiat vnum:
πάνΤων γὰρ
ὅσα πλ{εί}ω μέρη ἔχ{ει}, Καὶ μή έςιν ὄιον σωρὸς τὸ πᾶν, ἀλ\’λ ἔςι τὶ
τὸ ὄλον παρὰ τὰ μόρια, ἔςι τι {αἳ}τιον.
*Omnium enim, quæcunque*
*plures partes habent, &
non ſunt Omne* (hoc eſt aggregatum)
*ſicut aceruus, ſed eſt aliquod Integrum propter partes, aliqua est*
*cauſa.
* Vbi Latinus interpres aut parum attentus in expoſitione
particulæ παρὰ, aut à corrupto Codice deceptus, vbinon τι τὸ
ὅλον legrit, ſed perperam τι τὸ ὀλλον, fucum fecit non paucis
dicens, *Sed est aliquid aliud præter partes:
* id quod ab Ariſto-
telis ſcopo longiſſimè abeſſe conſtat, qui τὸ πᾶν vocat multa
coaceruata abſque eo, quod aut vllus ordo ſeruetur, aut par-
tes ipſæ huiuſmodi ordinem, ſi quis eſt, poſtulent, quale fuiſ-
ſet illud in Charetis officina monſtri ſimulacrum, aut ſimulacri
monſtrum, cui nulla quidem defuiſſent membra, ſed omnia fuiſ-
ſent præpoſterè collocata;
quod propterea fuiſſet τὸ πᾶν, non
autem τὸ ὀλον, defuiſſet quippe forma, quam partes illæ debi-
to ordine coagmentatæ conſtituere poterant;
quemadmodum
paulo inferiùs hoc explicans Philoſophus quærenti, ſi definitio
pallij eſſet æs rotundum, *quænam cauſa ſit, vt rotundum &
æs*
*unum ſint*, reſpondet, *quoniam hoc quidem materia, illud verò*
*forma est:
* hanc ſcilicet cauſam, cur vnum fiat propter partes,
aſſignârat, quia τὸ {με\‘ν} ὐλη, τὸ δὲ μορφὴ, Καὶ τὸ {με\‘ν} δυνάμ{ει},

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index