Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 403 > >|
1aurum ex ſolo tranſitu eius domus, in qua
caſſides, galeæ, cæteráque ornamenta equi­
tum inaurantur, fœdari.
Id toties obſeruaui,
vt iam dubitare de hac re minimè poſſim.
Sed vnum occurrit, dubium tamen in hac
re, quòd cùm quinque annulos in manibus
haberem, vnus tantum, aut quandoque duo
fœdabantur: hi ambo in indice, alter dex­
træ, alter ſiniſtræ manus.
Cauſa, vt reor, erat,
quòd hi in ſuprema parte manus erant, &
à nullo tegebantur: vnde grauem vaporem
deſcendentem excipiebant: reliqui qui in
minimis erant digitis, ab aliis digitis tege­
bantur.
Potuit & alia eſſe cauſa, quoniam
ſcilicet, qui in indice erant annuli, è puro
erant auro: qui in aliis digitis, Smalto eſ­

ſent elaborati.
Itaque conſtat, argeńtum
viuum tenuiſſimæ eſſe ſubſtantiæ: & eos,
qui vbi elaboratur, verſantur, obnoxios eſ­
ſe his morbis, qui per ipſum creantur: va­
por enim ille tenuis per nares trahitur ad
cerebrum, creátque tremorem, reſolutio­
némque, tum etiam ad pulmones, efficítque
phthoem.
Hoc ego argumento deprehendi,
quòd plurimos vidi, qui argentum viuum
tractabant, dico fermè centum, tabidos fa­
ctos auri fabros, capulóſque enſium auro
ornantes, & eos præcipuè, vt reor, qui æru­
ginem, aliáque medicamenta metallice miſ­
cerent.
Nam qui robuſtius pectus habebant,
reſolutis neruis facti ſunt paralitici: & alij
tremuli, neruos ingrediente metallico va­
pore Conſtat autem, poſtquam reſoluuntur,
nerui, antequam exiccentur, illos potiùs re­
frigerari, quàm exiccari, atque id iure meri­
to: metallica enim omnia frigida ſunt, nec
niſi vi ignis exacuuntur.
Ignis autem vis
non tam breui imprimit, vt ex frigido in
calidum fiat tranſmutatio, niſi mutata ſub­
ſtantia.
Ob hoc igitur manifeſtum, quàm
periculoſum ſit tractare argentum viuum,
maximè cum igne, aut per loca tranſire, vbi
tractatur, hærent enim muris granula eius,
& ſubito ingreſſu aurum fœdatur: maláque
maxima, & à quibus vix quiſquam curatur,
adducere ſolet.
Vnde etiam mulieres, quæ eo,
aut ſublimato vtuntur, refrigerato cerebro
dentes amittunt: qui verò relinquuntur, ſca­
bri fiunt, ac nigri.
Pectus verò conſtringi­
tur, anhelitúſque fœtidus efficitur.
Narrant
in oſſe caluariæ mulieris, quæ iam biennio
ex capitis dolore mortua fuerat, nec quic­
quam agentibus medicis, inuentum argen­
tum viuum pondere duarum vnciarum.
Ne­
que me ædepol tam mirum, quàm videtur:
colligebatur enim ſenſim in cerebro, cùm
quotidie fuco vteretur ob humidum, quod
ſicco cogitur.
Ea igitur eſt vis argenti viui,
vt in ſubtiliſſimum halitum tranſeat.
Et ne­
que mirum fiet, ſi quid deuorauerit, annulos
inficiat ſpiritu atque ex hoc argumento de­
præhendatur.
Videtur autem, quoniam faci­

lè fluit, & quia neruos labefactat, poteſtate
humidum potiùs, quàm ſiccum, actu autem
tale omninò eſt.
Firmatur his omnibus, quæ
illius humidum abſumunt: nam ſi quoniam
humidum ſit, ac tenue, ob id fluit, ab his om­
nibus firmabitur, quæ humidum illud tenue
ſiccabunt.
Firmabitur ergo ab aſtringentibus,
tum etiam terrenis, modò ea intus penetrent.
Non igitur difficulter ſiſtitur, quia in argen­
tum, ſi ſiſteretur, tranſiret: ſed quoniam dif­
ficile eſt inuenire rem adeò tenuem, vt illi per
totum immiſceatur.
Ergo ſulphuræ cogitur:

nam humidum illius tenuiſſimum vrit.
Co­
gitur & ſubſtantia metallorum, cùm eam con­
biberit
, & fumo: nam cogitur à quibuſdam, à
quibuſdam etiam lentore cohibetur.
Quò fit,
vt nihil mirum ſit, herbarum, & ſi ſuccis fir­
metur.
Sed nihilo melius euadet. Eadem fer­
mè ratione & à ſaliua, ob lentorem, fluere pro­
hibetur.
Cùm enim, vt diximus, ipſum per ſe
ſolùm ſit lentum, quid mirum ſi ab alia re len­
ta
cohibeatur?
Sed aliud eſt cogi, aliud à mo­
tu cohiberi quidquid enim cogitur à motu
cohibetur: non quicquid à motu cohibetur,
ſtatim cogitur.
Cogi dico, cùm durum eua­
dit: víxque hoc abſque ſulphuris, aut alterius

corporis miſtione fit.
Sed cohibetur facilè,
quandoquidem (vt dixi) à ſola ſaliua id fiat.
Igitur ob immenſum frigus, & pondus, &
erodendi vim, arbores necat: tardè, & non ſe­
curè, ſi ad medullam non perueniat: celerrimè

& certò, cùm ad eam peruenerit.
Idem muſ­
cas, pulices, cimices, inſectáque omnia, maxi­
mè cum ſapone nigro perimit.
Sunt qui ne­
gent ipſum & minium in Oriente olim in­
uenta.
In Elbogano Bohemiæ Scombachi
vena minij inuenta eſt.
Sed quod olim illi
fuit pretium & autoritas, ſupplente cinnaba­
ri factitia deceſſit.
Eſt & Cinnabaris alia,
quæ naſcitur, cuius nunc meminiſſe haud
opus eſt.
Sed Minium Sandarachæ perſimile

eſt, nec ab ea differt, niſi quòd argentum vi­
uum excutit, & ſpontè, & magis etiam igne
excalefactum, quod etiam ſi non ſeparetur,
rurſum combibit, Sandaracha argentum viuum
non mittente.
At qualis ſit ſandaracha, ſupe­

rius diximus.
Illud etiam de argento viuo me­
miniſſe velim, quòd vitreo vaſe, vel lapideo
concluſum, ſi non poſſit reſpirare, non ſecùs
ac pyrius puluis, eadem ratione tamen igni
admotum vehementiori, vas diſrumpit, ac te­
nui calore commouet.
Vnde immiſſo vaſe,
quod argentum viuum in ſe contineat ani­
mali feruenti, animal mouetur: inde admira­
tio cauſam ignorantibus.
Cauſa cur
aqua, & ar­
gentum vi­
uum obſint
cum fiunt
rotunda.
Argentum
viuum te­
naciſſimum.
Loca in qui­
bus abundat
viuum ar­
gentum vi­
rent
, & aquis
abundant.
Argentum
viuum aurum
fœdat.
Argenti vi­
ui tractatio
quos morbos
creet.
Tribus modis
argentum vi­
uum firmari
poteſt.
Quibus re­
bus argentum
viuum ſiſti­
tur.
Quomodo
argentum vi­
uum à ſali­
ua extingua­
tur.
Argentum
viuum immiſ­
ſum arbori­
bus eas ne­
cat.
Argentum
viuum occi­
dit omnia
inſecta.
Minium.
Argentum
viuum ex­
caleſactum
vaſa fran­
git.
Hactenus itaque de nobilioribus metal­
licis, quæ natura profert: nunc verò quan­
tum valeat ars naturam imitando videa­
mus.
Nam & ars habet ſua metallica, &
metalla etiam, nec non lapides, vt myr­
rhina, de quibus iam actum eſt.
Ergo me­
tallica ſunt factitia, Cinnabaris, argentum
ſublimatum, præcipitatum, pſoricum, ſmal­
tem, recrementum, lapis, diphryges, cad­
mia, pompholyx, ſpodos, æris flos, tum
ſquama, ærugo, vermicularis, ſtomoma, fer­
rugo, cæruleum, ceruſſa, ſandix, ochra, plum­
bago, argenti ſpuma, purpurina, vitrum.
Cinabaris ſeu cinabrium: ſulphur in ol­

lam pone, liqua, duplum adde argenti viui,
perpetuò miſce ſuppoſito igne, donec ar­
genti viui nulla ſpecies appareat: inde re­
frigerari permitte.
Denuò verò excoques, &
ſenſim, vſquequo non ſtrideat: tunc verò
ignibus auctis eodem coquere expedit, do­
nec ruber fumus exierit.
Facit ad ſcriben­
dum ac pinguendum rubro colore, cinnaba­
rímque natiuam æmulatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index