Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica
page |< < (62) of 434 > >|
9862CHRISTIANI HUGENII P ſuperat triangulum A H L, erit igitur neceſſario figura
11De de-
SCENSU
GRAVIUM.
circumſcripta minor plano P.
Conſtat jam, prima temporis
parte A C, minus ſpatium à mobili transmitti quam ſit B C,
quia hoc percurreretur eodem tempore A C cum celeritate
æquabili C K, quam demum in fine temporis A C mobile
adeptum eſt.
Similiter ſecunda parte temporis C E, minus
ſpatium motu accelerato transmittetur quam ſit D E, quia
hoc percurreretur eodem tempore C E, cum celeritate æ-
quabili E O, quam demum in fine temporis C E mobile aſ-
ſequitur.
Atque ita deinceps, ſingulis partibus temporis
A H, minora ſpatia à mobili trajicientur quam ſunt rectan-
gula figuræ circumſcriptæ, ipſis partibus adjacentia.
Quare
totum ſpatium motu accelerato peractum, minus erit ipſa fi-
gura circumſcripta.
Spatium vero illud æquale poſitum fuit
plano P;
ergo planum P minus quoque erit figura circum-
ſcripta.
quod eſt abſurdum, cum figura hæc plano P minor
oſtenſa fuerit.
Ergo planum P non majus eſt triangulo A H L,
ſed nec minus eſſe jam oſtenſum fuit.
Ergo æquale ſit neceſ-
ſe eſt;
quod erat demonſtrandum.
Et hæc quidem omnia quæ hactenus demonſtrata ſunt,
gravibus per plana inclinata deſcendentibus atque aſcenden-
tibus æque ac perpendiculariter motis convenire ſciendum
eſt:
cum, quæ de effectu gravitatis poſita fuerunt, eadem
ratione utrobique ſint admittenda.
Hinc vero non difficile jam erit demonſtrare propoſitionem
ſequentem quam concedi ſibi, ut quodammodo per ſe ma-
nifeſtam, Galileus poſtulavit.
nam demonſtratio illa quam
poſtea adferre conatus eſt, quæque in poſteriori operum
ejus editione extat, parum firma meo quidem judicio vide-
tur.
Eſt autem propoſitio hujusmodi.
PROPOSITIO VI.
CEleritates gravium, ſuper diverſis planorum
inclinationibus deſcendendo acquiſitæ, æquales
ſunt, ſi planorum elevationes fuerint æquales.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index