Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 129 > >|
1
Poriſma V.
Si duo globi ejuſdem molis ſeu ponderis ſe percutiant in motu,
uterque; reflectit.
NAm quia idem pondus utriuſque;, erit quoque velocitas
motus, quam plaga inducit, æqualis; eadem ergo ve­
locitate reflectit percutiens, quà percuſſum mouebatur.
Ex quo fit manifeſtum illorum velocitatem, quæ in mo
tu ſe percutiunt, à percuſsione permutari: quæ enim ma
gis percutiunt, minùs; & quæ minùs percutiunt, magis
impetuoſè reflectunt.
Poriſma VI.
Si globus major in motu percutiat minorem, habeat verò minor
minorem rationem ad ſuum impulſum, quam ad globum majorem,
uterque; reflectit.
QVia enim major eſt impulſus minoris grauitate ma­
joris, ob minorem hujus quam illius ratio nem, ſi mi­
nor percutiat majorem, mouebitur ex illà plagà major:
reflectit autem & minor à majori, propterea quód à qua
cunque hujus plagâ mouetur minor.
Igitur ſi globus ma­
jor in motu percutiat minorem &c.
Poriſma VII.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index