Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 101 > >|
1
ABSCINDATVR à portione conoidis rectanguli
abc alia portio ebf, plano baſi æquidiſtante: & eadem
portio ſecetur alio plano per axem; ut ſuperficiei ſectio ſit
parabole abc: planorum portiones abſcindentium rectæ
lincæ ac, ef: axis autem portionis, & ſectionis diameter
bd; quam linea ef in puncto g ſecet.
Dico portionem co­
noidis abc ad portionem ebf duplam proportionem ha­
bere eius, quæ eſt baſis ac ad baſim ef; uel axis db ad bg
axem.
Intelligantur enim duo coni, ſeu coni portiones
abc, ebf, eandem baſim, quam portiones conoidis, & æqua
lem habentes altitudinem.
& quoniam abc portio conoi
dis ſeſquialtera eſt coni, ſeu portionis coni abc; & portio
ebf coni ſeu portionis coni bf eſt ſeſquialtera, quod de­
83[Figure 83]
monſtrauit Archimedes in propoſitionibus 23, & 24 libri
de conoidibus, & ſphæroidibus: erit conoidis portio ad
conoidis portionem, ut conus ad conum, uel ut coni por­
tio ad coni portionem.
Sed conus, nel coni portio abc ad
conum, uel coni portionem ebf compoſitam proportio­
nem habet ex proportione baſis ac ad baſim ef, & ex pro­
portione altitudinis coni, uel coni portionis abc ad alti­
tudinem ipſius ebf, ut nos demonſtrauimus in commen­
tariis in undecimam propoſitionem eiuſdem libri Archi­
medis: altitudo autem ad altitudinem cſt, ut axis ad axem.

quod quidem in conis rectis perſpicuum eſt, in ſcalenis ue

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index