Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1aurum ex ſolo tranſitu eius domus, in qua
caſſides
, galeæ, cæteráque ornamenta equi­
tum
inaurantur, fœdari.
Id toties obſeruaui,
vt
iam dubitare de hac re minimè poſſim.
Sed vnum occurrit, dubium tamen in hac
re
, quòd cùm quinque annulos in manibus
haberem
, vnus tantum, aut quandoque duo
fœdabantur
: hi ambo in indice, alter dex­
træ
, alter ſiniſtræ manus.
Cauſa, vt reor, erat,
quòd
hi in ſuprema parte manus erant, &
à
nullo tegebantur: vnde grauem vaporem
deſcendentem
excipiebant: reliqui qui in
minimis
erant digitis, ab aliis digitis tege­
bantur
.
Potuit & alia eſſe cauſa, quoniam
ſcilicet
, qui in indice erant annuli, è puro
erant
auro: qui in aliis digitis, Smalto eſ­

ſent
elaborati.
Itaque conſtat, argeńtum
viuum
tenuiſſimæ eſſe ſubſtantiæ: & eos,
qui
vbi elaboratur, verſantur, obnoxios eſ­
ſe
his morbis, qui per ipſum creantur: va­
por
enim ille tenuis per nares trahitur ad
cerebrum
, creátque tremorem, reſolutio­
némque
, tum etiam ad pulmones, efficítque
phthoem
.
Hoc ego argumento deprehendi,
quòd
plurimos vidi, qui argentum viuum
tractabant
, dico fermè centum, tabidos fa­
ctos
auri fabros, capulóſque enſium auro
ornantes
, & eos præcipuè, vt reor, qui æru­
ginem
, aliáque medicamenta metallice miſ­
cerent
.
Nam qui robuſtius pectus habebant,
reſolutis
neruis facti ſunt paralitici: & alij
tremuli
, neruos ingrediente metallico va­
pore
Conſtat autem, poſtquam reſoluuntur,
nerui
, antequam exiccentur, illos potiùs re­
frigerari
, quàm exiccari, atque id iure meri­
to
: metallica enim omnia frigida ſunt, nec
niſi
vi ignis exacuuntur.
Ignis autem vis
non
tam breui imprimit, vt ex frigido in
calidum
fiat tranſmutatio, niſi mutata ſub­
ſtantia
.
Ob hoc igitur manifeſtum, quàm
periculoſum
ſit tractare argentum viuum,
maximè
cum igne, aut per loca tranſire, vbi
tractatur
, hærent enim muris granula eius,
& ſubito ingreſſu aurum fœdatur: maláque
maxima
, & à quibus vix quiſquam curatur,
adducere
ſolet.
Vnde etiam mulieres, quæ eo,
aut
ſublimato vtuntur, refrigerato cerebro
dentes
amittunt: qui verò relinquuntur, ſca­
bri
fiunt, ac nigri.
Pectus verò conſtringi­
tur
, anhelitúſque fœtidus efficitur.
Narrant
in
oſſe caluariæ mulieris, quæ iam biennio
ex
capitis dolore mortua fuerat, nec quic­
quam
agentibus medicis, inuentum argen­
tum
viuum pondere duarum vnciarum.
Ne­
que
me ædepol tam mirum, quàm videtur:
colligebatur
enim ſenſim in cerebro, cùm
quotidie
fuco vteretur ob humidum, quod
ſicco
cogitur.
Ea igitur eſt vis argenti viui,
vt
in ſubtiliſſimum halitum tranſeat.
Et ne­
que
mirum fiet, ſi quid deuorauerit, annulos
inficiat
ſpiritu atque ex hoc argumento de­
præhendatur
.
Videtur autem, quoniam faci­

fluit, & quia neruos labefactat, poteſtate
humidum
potiùs, quàm ſiccum, actu autem
tale
omninò eſt.
Firmatur his omnibus, quæ
illius
humidum abſumunt: nam ſi quoniam
humidum
ſit, ac tenue, ob id fluit, ab his om­
nibus
firmabitur, quæ humidum illud tenue
ſiccabunt
.
Firmabitur ergo ab aſtringentibus,
tum
etiam terrenis, modò ea intus penetrent.
Non igitur difficulter ſiſtitur, quia in argen­
tum
, ſi ſiſteretur, tranſiret: ſed quoniam dif­
ficile
eſt inuenire rem adeò tenuem, vt illi per
totum
immiſceatur.
Ergo ſulphuræ cogitur:

nam
humidum illius tenuiſſimum vrit.
Co­
gitur
& ſubſtantia metallorum, cùm eam con­
biberit
, & fumo: nam cogitur à quibuſdam, à
quibuſdam
etiam lentore cohibetur.
Quò fit,
vt
nihil mirum ſit, herbarum, & ſi ſuccis fir­
metur
.
Sed nihilo melius euadet. Eadem fer­
ratione & à ſaliua, ob lentorem, fluere pro­
hibetur
.
Cùm enim, vt diximus, ipſum per ſe
ſolùm
ſit lentum, quid mirum ſi ab alia re len­
ta
cohibeatur?
Sed aliud eſt cogi, aliud à mo­
tu
cohiberi quidquid enim cogitur à motu
cohibetur
: non quicquid à motu cohibetur,
ſtatim
cogitur.
Cogi dico, cùm durum eua­
dit
: víxque hoc abſque ſulphuris, aut alterius

corporis
miſtione fit.
Sed cohibetur facilè,
quandoquidem
(vt dixi) à ſola ſaliua id fiat.
Igitur ob immenſum frigus, & pondus, &
erodendi
vim, arbores necat: tardè, & non ſe­
curè
, ſi ad medullam non perueniat: celerrimè

& certò, cùm ad eam peruenerit.
Idem muſ­
cas
, pulices, cimices, inſectáque omnia, maxi­
cum ſapone nigro perimit.
Sunt qui ne­
gent
ipſum & minium in Oriente olim in­
uenta
.
In Elbogano Bohemiæ Scombachi
vena
minij inuenta eſt.
Sed quod olim illi
fuit
pretium & autoritas, ſupplente cinnaba­
ri
factitia deceſſit.
Eſt & Cinnabaris alia,
quæ
naſcitur, cuius nunc meminiſſe haud
opus
eſt.
Sed Minium Sandarachæ perſimile

eſt
, nec ab ea differt, niſi quòd argentum vi­
uum
excutit, & ſpontè, & magis etiam igne
excalefactum
, quod etiam ſi non ſeparetur,
rurſum
combibit, Sandaracha argentum viuum
non
mittente.
At qualis ſit ſandaracha, ſupe­

rius
diximus.
Illud etiam de argento viuo me­
miniſſe
velim, quòd vitreo vaſe, vel lapideo
concluſum
, ſi non poſſit reſpirare, non ſecùs
ac
pyrius puluis, eadem ratione tamen igni
admotum
vehementiori, vas diſrumpit, ac te­
nui
calore commouet.
Vnde immiſſo vaſe,
quod
argentum viuum in ſe contineat ani­
mali
feruenti, animal mouetur: inde admira­
tio
cauſam ignorantibus.
Argentum
viuum
ex­
caleſactum

vaſa
fran­
git
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index