Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 203 > >|
1nimirum omnia gravia per ſe tendunt appetitu innato, & à quo
levia recedunt, vtraque per rectas ac breviſſimas lineas, niſi
impediantur, aut cogantur per obliquam ac longiorem viam
verſus illud deſcendere, vel ab illo recedere.
Cùm igitur aqua
omnis ſit gravis, vt experientiâ patet; tendet appetitu naturali
ad centrum Terraquæ, id eſt, ad centrum Vniverſi.
Idem di­
cendum eſt de alijs liquoribus.
His præmiſſis accedimus ad
propoſitum.
Proprietas I.
Aqua tendit ad loca decliviora.
AQuam, & omnem alium humorem, fluentem
iberè, currere ad loca decliviora, & centro Mundi ac
Terraquæ propinquiora, ſi patet ipſis liber aditus, ſive
rectus ac perpendicularis, ſive obliquus; patet expe­
rientia quotidiana, nec indiget probatione.
Ex quo deduci­
tur, aquæ etiam conſiſtentis partes omnes inclinare innato ap­
petitu ad eadem loca decliviora: ideo enim de facto, ſublatis

impedimentis, eò fluit aqua, quia naturaliter eò inclinat.
Con­
ſiſtentem porrò aquam appello, quæ ſitum obtinet naturalem.

Situs autem ſeu poſitio naturalis aquæ eſt, quem dum naturali

ſuo fluxui & conſiſtentiæ permittitur, ſua ſponte aſſumit, tam in
ſuperficie ſuperiore, quàm in inferiore, & lateralibus.
Aqua con­
ſiſtens qua
dicatur.
Aqua ſitus
naturalis
quis ſit.
Proprietas II.
Aquæ ſuperficies ſuperior, ceſſante fluxu, ſphærica
eſt; reliquæ conformantur vaſis & rece­
ptaculis,
AQua liberè fluens tam diu fluit, donec partium continuata­

rum extima ſeu ſuperior ſuperficies ſphærica ſit, habens idem
centrum cum centro Terraquæ & Vniverſi, hoc eſt, donec omnes
extimæ ſuperficiei partes æqualiter diſtenta Centro Mundi.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index