Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 1055 > >|
1quanquàm reipſa forma ſemper exiſtit in materia ſingulari: ſed hoc mentis officium eſt, ipſam
à ſingulari abſtrahere, hoc eſt, ſine ſingulari materia conſiderare.
proptereà talis forma in mente
ponitur ab Ariſtotele.
Dico verò ſic conſiderari formam naturalem; atque moneo, talem conſide­
rationem adhuc eſſe naturalem, quòd includat materiam ſenſilem, non ignarus etiam ſine mate­
ria ſenſili ſpectari poſſe formas naturales aliis duobus modis, qui non ſunt naturales, altero qui­
dem
vniuerſali quo forma naturalis generatim conſideratur, & vt principium ſubſtantiæ ſenſilis vni­
uersè non huius aut illius, in quo item ſenſilis materia, ſed vniuersè continetur, non vniuersè tan­
quam genus; ſed vt commune per indifferentiam, & ſub hac notione materiæ ſenſilis, non huius
aut illius, vt oſsis & carnis etiam vniuersè ſumptorum: & aſſero conſiderationem hanc eſſe primi
philoſophi.
altero verò modo conſideratur forma naturalis ſine materia ſenſili, quia ſit quoddam
genus formæ, quod interuallum comitatur & materiam poteſtate quantam, quæ cùm ſit prior
motu, ab omni motu ſeparari poteſt, & hanc ad mathematicum pertinere profiteor.
Itaque mo­
dus abſtrahendi de quo ſuprà diſputatum eſt, proprius eſt omnis ſcientiæ: quia ſic oportet pro­
gredi, ſi ſcientia paranda ſit, abſtractiones iſtæ, de quibus nuper expoſitum eſt, ſunt primi philo­
ſophi & mathematici, quæ tibi diligenter obſeruandæ ſunt.
Sed dicet quiſpiam, ſatis dictum eſſe
de ſeparatione formæ, verùm quid dicendum eſt de ſeparatione materiæ?
Dicimus ad hoc mate­
riam ita ſeparari à forma, non quia in eius eſſentia forma non concipiatur, ſed cùm materia ſit vel

ſingularis, vel infinita.
ſingularem à forma ſeparari, quoniam prior eſt origine forma ſingulari,

& ab illa ſeparari & re & ratione, quia forma illa ſingularis eſt, quod verò eſt ſingulare non po­
teſt eſſe alicuius eſſentia.
nanque eſſentia per definitionem euoluitur, hæc verò non eſt ſingularis.
remaneret autem ſi non proxima (hæc enim cum forma corrumpitur) at alterius formæ ſubie­

ctum.
ſimpliciter autem materia non ſeparatur à forma, quòd ſimpliciter forma prior eſt quàm
materia, & actus ſimpliciter prior eſt quàm poteſtas, & forma & actus in materiæ poteſtatisque
definitione ſumuntur.
E
F
1. Poſt.
9. Met.
Quid ſit materia ſenſilis, & quemadmodum in naturali methodo accipienda. Cap. XVIII.
ACCEPIMVS antè ſic ſe habere formam naturalem, vt nulla ratione neque reipſa, neque
vi mentis ſine materia ſenſili concipi queat.
Attamen, vt opinor, à noſtra methodo non
abhorrebit, ſi hoc loco ſermonem noſtrum conuertamus ad explicandum vnde noſcatur, quid
ipſa ſit, & doceamus etiam qua ratione tractetur: confert enim ad cognoſcendam rationem &
viam qua res naturales ſunt definitione euoluendæ.
Primùm igitur eam nemo ignorat eſſe mate­

riam ſenſilem quæ iam à qualitatibus cum actuoſis, tum patibilibus occupatur, & motui tranſ­
mutationique
.
ſubiicitur. nam ſine his nulla vera mutatio videtur effici poſſe. ideò materia ſenſi­
lis ab eiuſmodi qualitatib. & affectionib. non ſegregatur: reipſa quidem perſpicuum eſt, cogita­
tione verò dubium, ſiquidem materia principium eiuſmodi affectionum optimo iure ponatur:
quia verò natura prius à poſteriore ſeuocari queat, non erit culpæ alicuius affinis qui materiam
ſenſilem per qualitates ſenſiles, non ſanè definiri, tanquam hæc eius principia ſint, ſed vt per effe­
cta deſcribi putabit.
Præſertim quòd ſi definiretur per accidentia, non poſſemus euitare quin ac­
cidens in ſubſtantiæ definitione ſumi poſſet; id verò oppugnat vniuerſa præcepta analytica.
Ete­
nim propterillum canonem.
Quando alterum de altero prædicatur, vt de ſubiecto; quæcunque de
illo prædicantur, etiam de ſubiecto prædicentur oportebit.
At verò materia ſenſilis eſt pars ſub­
ſtantiæ naturalis; ergo in eius definitione ſumenda eſt: pone tu nunc accidens principium mate­
riæ ſenſilis.
Et principium igitur ſubſtantiæ naturalis. cùm cæteroqui de ſubiecto debeat demon­
ſtrari per ſubiecti principia, & per ſubiectum eiusque.
principia definiatur. Neque hic tu elaberis
inquiens, eam regulam complecti principia eſſentiæ: materiam verò negans eſſe principium eſ­
ſentiæ, ſed exiſtentiæ tantum quæ poſterior eſt eſſentia: proinde nil vetare, quominus accidens in

explicatione ſenſilis materiæ ponatur: quin nihilominus efficeretur, vt ſubſtantia fieret ex non
ſubſtantia: fieret enim indiuiduum ex materia ſenſili quæ componeretur ex accidentibus.
Sed enim
ſi poſteriora ſunt accidentia, ſeparari queunt à materia, vt ſine ipſis exiſtat.
Vel igitur erit mate­
ria ſenſilis ſine poſtib. & ſic indiuiduum ſubſtantiæ nudum quod nos non approbamus, vel
non erit amplius ſenſilis; verùm degenerabit in aliud materiæ genus.
Idcirco ſic de ſenſili materia
ſtatuendum puto.
Aut enim ſpectatur, quatenus habet vnde pellat ſenſus. aut vt res huic facultati
ſubiecta, vel ſub ratione principij.
habet autem, vnde moueat ſenſus, initium duplex; alterum re­
motum, atque alterum proximum: ac remotum quidem eſt ipſa forma & actus; ex hoc enim ac­
cidentia pendent, quibus ineſt proxima facultas excitandi ſenſum.
Quatenus igitur materia ſen­
ſilis, non dubium eſt, quin accidens in eius definitione comprehendatur, non ſecus àc albedo in
definitione hominis albi.
a Vt enim teſtatur Ariſtoteles partes cuiuſque coniuncti in eius defini­

tione ponendæ ſunt.
Ex hoc effectum eſſe putant quidam, vt tale materiæ genus motu deſignetur;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index