Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
91
91 (85)
92
92 (86)
93
93 (87)
94
94 (88)
95
95 (89)
96
96 (90)
97
97 (91)
98
98 (92)
99
99 (93)
100
100 (94)
< >
page |< < (92) of 760 > >|
9892PHYSICORVM ARIST. medijs ſimul erit, quæ quidem ſunt infinita. At fieri nequit.
At uerò neq; idem ſemper permanere poteſt, Nullius enim
diuiſibilis finiti finis eſt unus:
ſiue ad unũ, ſiue ad plura cõ-
tinuũ ſit.
At ipſum nunc, finis eſt: tẽpusq́; ſumi finitũ põt.
Præterea cùm ſimul eſſe tẽpore, & neq; prius, neq; poste-
rius nihil aliud ſit, quàm in eodẽ nunc eſſe:
ſi priora poste-
rioraúe in hoc nunc, ſunt, ea profectò, quæ ante centies cen-
tenos annos ſunt facta, ſimul cũ ijs erunt, quæ hodierno die
cõficiuntur:
et neq; prius quic quã alio, neq; posterius erit.
De ijs igitur quæ inſunt tẽpori:
tot ſint dubitata. Sed quid-
nam ſit tẽpus, et quæ ſit ipſius natura, ſimiliter eſt obſcurũ:

&
ex ijs, quæ à maiorib9 nostris tradita ſunt, & exijs quæ
nuper à nobis ſunt dicta.
Quidã enim uniuerſi motũ, quidã
ſphæram ipſam tẽpus eſſe dixerũt:
quorũ neutrũ uerũ eſt.
Etenim cõuerſionis pars, tẽpus eſt quoddã:
conuerſio uerò
nõ eſt.
Pars enim cõuerſionis eſt id, quod ſumptũ eſt: nõ con
uerſio.
Præterea ſi plures eſſent cæli: motus uniuſcuiuſq; ſi
militer tẽpus eſſet.
Quare plura tẽpora ſimul eſſent. Sphæ-
ram autẽ uniuerſi quidã adeò tẽpus eſſe putarunt, quia &

in tempore, &
uniuerſi ſphæra ſunt cuncta. Sed hæc adeò
ſtultũ eſt, ut ſuperuacaneum ſit ea impoſsibilia, quæ ſequun
tur cõſiderare.
Cùm uerò motus quidam, atq; mutatio quæ-
dam, tẽpus eſſe maximè uideatur, id ſi ſit, cõſideremus opor
tet.
Mutatio igitur, motusúe in ipſo eſt quod mutatur dun-
taxat:
aut ubi id eſt, quod mouetur, atq; mutatur. At tempus
ubiq;
eſt æquè & apud omnia. Præterea mutatio quidẽ o-
mnis celerior eſt atq;
tardior: at tempus non eſt. Tardum
enim, &
uelox tẽpore eſt definitũ. Nam id quidẽ eſt uelox,
quod in breui tẽpore magnũ:
id autẽ tardum, quod in longo
paruũ ſpacium tranſit.
At tempus nec ut quantum quid

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index