Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="3">
            <p type="main">
              <s id="s.000721">
                <pb xlink:href="079/01/140.jpg" pagenum="91"/>
              Nec magnis intervallis primordia possunt
                <lb/>
              Libera dissultare: ideo conclusa moventur
                <lb/>
              Sensiferos motus, quos extra corpus in auras
                <lb/>
              Aeris haud possunt post mortem eiecta moveri:
                <lb/>
              Propterea quia non simili ratione tenentur.</s>
              <s id="s.000722">
                <lb/>
              Corpus enim, atque animans erit aer, si cohibere
                <lb/>
              Sese anima, atque in eo poterit concludere motus
                <lb/>
              Quos ante in venis, & in ipso corpore agebat.</s>
              <s id="s.000723">
                <lb/>
              Quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
                <lb/>
              Tegmine, & eiectis extra vitalibus auris,
                <lb/>
              Dissolui sensus animi fateare necesse est,
                <lb/>
              Atque animam;
                <expan abbr="quoniã">quoniam</expan>
              coniuncta est causa duobus.</s>
              <s id="s.000724">
                <lb/>
              Denique cum corpus nequeat perferre animai
                <lb/>
              Discidium, quin id tetro tabescat odore:
                <lb/>
              Quid dubitas, quin ex imo, penitusque coorta
                <lb/>
              Emanarit, uti fumus, diffusa animae vis ? </s>
              <s id="s.000725">
                <lb/>
              Atque ideo tanta mutatum putre ruina
                <lb/>
              Conciderit corpus penitus, quia mota loco sunt
                <lb/>
              Fundamenta, foras animae, manante per artus,
                <lb/>
              Perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
                <lb/>
              Atque foramina? </s>
              <s id="s.000726"> multimodis ut noscere possis
                <lb/>
              Dispertitam animae naturam exisse per artus;
                <lb/>
              Et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
                <lb/>
              Quam prolapsa foras enaret in aeris auras.</s>
              <s id="s.000727">
                <lb/>
              Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
                <lb/>
              Saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
                <lb/>
              Ire anima, & toto solui de corpore membra,
                <lb/>
              Et quasi supremo languescere tempore voltus:
                <lb/>
              Quod genus est, animo male factum
                <expan abbr="">cum</expan>
              perhibetur,
                <lb/>
              Aut animam liquisse; ubi iam trepidatur, & omnes
                <lb/>
              Extremum cupiunt vitae repraehendere vinclum.</s>
              <s id="s.000728">
                <lb/>
              Conquassatur enim tum mens, animaeque potestas
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>