Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1diducantur? Ita enim fornices onera videmus ſuſtinere, &
contra niti: quòd ſi à parte internâ ſeu cavâ urgeantur; fatiſce­
re & diſſolvi.
Cùm ergo cranium in modum fornicis ſit re­
ductum; non facilè à plagâ ab extra incidente diſſolui poteſt:
parte verò oppoſitâ, quia impetus extra fertur, eſtque à centro
perpendicularis, nihil mirum diſſolvi illam continuitatem.

Accedit quòd impulſus, facto principio motûs à plagâ, non
conquieſcit in parte oppoſitâ; cuius violentia ad maius inter­
vallum deſtinatur.
Cùm itaque reflecti ſit neceſſe: & pars ſi­
niſtra dextrorſum, hæc ſiniſtrorſum abeat; in illâ motuum con­
trarietate, partibus à ſe divulſis accidit fiſſura.
Simili modo
res habetin vitro à baſi circulari in conum faſtigiato. quæ pla­
no æqualiter alliſa abrumpit pedamentum: propterea, quòd
impetus à latiſſimâ parte incipiens, ſéque reforbens, ab interſe­
ctione in cono factâ, rurſum in diuerſa abit.
Licet verò im­
pulſus naturâ ſuâ lineam rectam ſequatur; pro ratione tamen
ſubiecti illam rectitudinem variè, atque interdum circulo per­
mutat.
Et ſi quidem illa corpuſcula, quibus corpora inte­
xuntur, continuâ ſerie ſe excipiant, impulſus nullibi offendit:
ſed per atomos uniformes ſe circumagens non niſilongâ mo­
râ conſeneſcit.
At cùm figurâ & ſitu à ſe differunt: quia mil­
le modis diſcerpi contingit, citò emoritur.
Atque ex his vide­
tur manifeſtum, quâ ratione impulſus à parte cranij percuſsâ
circumgyrando, ſibique obviam factus in parte oppoſitâ rimam
agat.
Quia tamen os cranij non inane & vacuum, ſed cere­
bro, multisque vaſis in eo contentis eſt refertum, illa ſimilitudo
à vitro deſumpta non videtur hic convenire.
Et cùm impul­
ſus naturâ ſuà rectitudinem ſequatur; quid cauſæ quòd in ce­
rebrum non rectâ feratur; ſed per ambages in oſſe cranij ober­
rat? Et ſi ita; an non neceſſe ex illâ vehementiâ ictûs plura e­
iuſdem vaſa diſcerpi & collidi? Pro quo notandum naturam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index