Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1quitur, ſed reſpectu illius permanet immotus: deſ­
cripta verò ob motum Terræ intelligi non poteſt
ex diuerſitate partium aëris, qui ipſam Terram ſe­
quitur; ſed ex diuerſitate partium mundani ſpatij,
quod immotum perſeuerat.
Dico autem aërem reſ­
pectu nauis manere immotum; quia dum motus il­
los intra nauim conſideramus, ſeponimus motum
Telluris, qui aliunde ſit naui, aëri, omnibuſque re­
bus communis; quique ob ſui communitatem re­
linquat obſeruabile inter res propriis viribus motas,
quieſcenteiſque, diſcrimen.
V. Ex hoc proinde intelliges, quàm parùm con­
cludant argumenta illa, quæ ex globorum explo­
ſione à bellicis tormentis petuntur.
Nam, inqui­
unt, globus in ortum exploſus feretur longè vlteriùs,
quàm exploſus in occaſum; quoniam ille præter
motum proprium, habebit etiam motum à Ter­
ra; hic verò habebit ſolùm motum proprium:
atque idcircò ſi motus Telluris ſupponatur tantus,
quantus eſt motus globi proprius, efficietur motus in
ortum duplò velocior, quàm in occaſum; ſicque
ſcopus ad ortum duplò longiùs, quàm ad occaſum
attingetur.
Quin-etiam globus in occaſum explo­
ſus non exibit è fiſtula, ſed quaſi immotus conſi­
ſtet; quia nempe quantum motu proprio in occi­
dentem connitetur, tantum impetus à Terra factus
illum in ortum reprimet.
Addunt, ſi globus diriga­
tur ſeu in boream, ſeu in meridiem, aberrationem
ſemper à ſcopo futuram; quia dum globus feretur
per aërem, ſcopus intereà in ortum promouebitur,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index