Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Page concordance

< >
Scan Original
91 67
92 68
93 69
94 70
95 71
96 72
97 71
98 72
99 73
100 74
101 75
102 76
103 77
104 78
105 79
106 78
107 79
108 80
109 85
110 86
111 87
112 88
113 89
114 90
115 91
116 92
117 93
118 94
119 95
120 96
< >
page |< < (72) of 300 > >|
Lunares Eclypſes. Cap. V.
NOn hic agendum eſt de eo lumin@s defectu, qui in Luna ſingulis interlunijs apparet, qui verus defectu@
non
eſt, ſed apparens, Luna enim tunc temporis ſupernè illuminatur;
vnde fit vt ipſius ſplendor ſurſum
Solem
aſpiciat, ac propterea a nobis aſpici nequeat.
ſed agemus de eo defectu, qui ſæpe in plenilunijs ſpecta-
tur
, veruſque eſt lucis defectus, &
communiter
67[Figure 67] Lunæ eclypſis dicitur:
deficit igitur tunc Luna
hanc
obcauſam, quia videlicet in vmbram ter
incurrit, vt in præſenti figuratione, ſit Sol,
terra
, &
vmbra terræ, vt apparet, in quam Lu-
na
inuaſerit.
oportet, vt terra directè inter So-
lem
, &
Lunam interponatur, ſic enim fit vt vm
bra
terrę Lunam obtegere queat.
quod niſi
in
plenilunio accidere poteſt, quia tunc ſolum
Luna
Soli directè opponitur.
hanc autem eſſe
eclypſis
cauſam, hinc probant Aſtronom.
pri-
mo
enim obſeruatum eſt, Lunam nunquam.
eclypſari, niſi cum Soli in plenilunio è diame-
tro
ſerè opponitur, hoc eſt, niſi quando in eo
Zodiaci
loco fuerit, ad quem vmbra terræ ne-
ceſſario
ad partes Soli diametraliter oppoſitas
tendit
, cum terra ſit in centro mundi, vt ex fi-
gura
percipi poteſt:
atqui Luna, quando ecly-
pſatur
, ſemper in eadem parte ſoli oppoſita, in qua vmbra extenditur, exiſtit:
merito igitur concluſerunt Lu-
defectum prouenire ab vmbra interiectæ terræ.
quod etiam euidenter confirmatur ex certa eclypſium.
prædictione
, in qua ſupponunt Lunam cum ad vmbræ locum peruenerit defecturam;
quod re vera ſuccedit,
neq
;
tandem alia huius defectus cauſa reperiri poteſt. certum igitur ſit Lunam præ@icta de cauſa priuari lu-
mine
.
Sed quæret quiſpiam cur in omni Lunæ plenilunio, aut oppoſitione non fiant eclypſes, cui reſpon-
dendum
eſt, cauſam eſſe quia iter Lunæ proprium, quo ſub Zodiaco ſecundum ſignorum ordinem incedit,
non
eſt ſub eclyptica, verum eam duobus in locis ſecat, atque ab ea, tam in Septentrione quam in Auſtrum.

deflectit
ad gradus quinque, quas ſectiones ſupra diximus appellari Nodũ Boreum .
& Auſtralem . Ara-
bicè
caput, &
cauda Draconis. Vnde ſequitur Lunam opponi tantum Soli è diametro in plenilunijs illis, quę
continguntapud
illas duas ſectiones, ſeu apud illa duo quadriuia Solis, &
Lunæ, in quibus vmbra terræ, &
Luna
, ita ſibi occurrunt, vt altera alteri de via omnino cedere nequeat, ſed neceſſe ſit Lunam, aut totam, aut
partem
in vmbram incurrere.
cauſa igitur cur non omne plenilunium ſit eclypticum, eſt imperfecta lumi-
narium
oppoſitio, quæ oritura viarum ipſarum euariatione.
omnis autem vera oppoſitio eclyptica fit, aut
in
prædictis viarum quadriuijs, aut ſaltem intra diſtantiam vtrinque ab eis 12.
graduum. oppoſitio autem
media
eclyptica ad ſummum diſtat gr.
15. 12′. extra hos terminos, earũ viæ adeo ab inuicem recedunt, vt Lu-
na
vmbram ablq;
ipſius contactu, prætergrediatur. quid media, & vera ſit oppoſitio poſtea dicetur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index