Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
< >
page |< < of 252 > >|
1 Cauſa vero ante dicta eſt:
quoniam radius maior ma­
iorem deſcribit circulum.
Itaque ab eadem vi plus
mutabitur mouens illud,
quod plus diſtat à preſſio­
ne.
Sit vectis a b, pondus
vero g, mouens autem d,
preſſio e. Ipſum vero quod
mouerit d, ſit vbi h, & pon­
dus g motum vbi k.
COMMENTARIVS.
Locus hic breuißimè totam vectis rationem explicat, vt ſciatur
vectis vſus, & quæ vires, ad quod onus mouendum ſufficiant,
vel non ſufficiant.
Quæres vt intelligatur proponemus hoc theore­
ma.
Vteſt potentia ad pondus ſuſtentum: ita eſt pars vectis ab hypo­
mochlio verſus linguam, ad partem ab eodem hypomochlio verſus
caput, quod vt demonſtretur.
Sit vectis A B, & huius hypo­
mochlium C:
29[Figure 29]
ſicque vectis duæ
partes C A ver­
ſus linguam, C
B verſus caput:
ſit quoque pon­
dus D ſuſpenſum ex perpendiculari A D: potentia autem ſuſtinens
ſit in B.
Dico potentiam in B eſſe ad pondus D: vt A C ad B
C ( quod hic vocatur reciprocè ) fiat ergo vt B C ad A C: ita
pondus D ad aliud, vt E.
hoc igitur pondus E loco potentiæ ap­
penſum in B, ipſum D pondere æquabit.
Magnitudines enim in gra­
uitate commenſurabiles æquiponderant, ſi permutatim ſuſpendantur
in diſtantijs ſecundum grauitatum rationem conſtitutæ prop. 6. lib. 1.
Archim. de æquipond.
Et ſic potentia æqualis ipſi E ibidem conſti­
tuta pondere æquabit ipſum D, id eſt ne D deorſum vergat, quod fa­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index