Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1Oſſa enim integra ad ſummum uſque teſtudinis ex oſſibus parietis
inſurgent: et pro illorum modo iſtic impoſita perducentur: et inter
ſe quota aliqua diſtabunt parte.
Ab oſſibus uero ad oſſa illigamen
ta
protrahentur: et media complementa infarcientur.
Sed in hoc dif
ferunt: quod in pariete ad rectam regulam normamque et libellam / lapi
des et ſinguli ordines coagmentantur atque componuntur: In teſtudi
ne autem ordines ad flexam regulam / et lapidis omnes conclauſuræ
ad ſui arcus centrum diriguntur.
Oſſa ferme nuſquam induxere uete
res niſi cocto ex latere / codemque ut plurimum bipedali: monentque te
ſtudinum complementa abſoluas lapide leuiſſimo: ne quid muri
iniquo abhinc pondere fatigentur.
Conſueſſe tamen aduerti aliquos
non ſolidiſſima Semper oſſa perducere: Sed oſſium loco ſparſim
ſtantes inlatus lateres inter ſe ruiſſe / capitibus pectinatim in ſe iun
ctis
: uti ſiquis dexteræ manus ſummos digitos ſummis ſiniſtris digi
tis interſtringat: Et intermedia complere cementitio congeſtu: et
præſertim pumice conſueuerunt: quem omnium lapidem teſtudina
tionibus complendis commodiſſimum eſſe omnes profitentur.
Sed ar
cubus et teſtudinibus ſtruendis armamento opus eſt: id rudis et tem
poranea
quædam eſt contignatio ad flexæ lineæ ambitum diffini
ta: cui pro corio et cute aut crates aut harundines / aut uilia iſtiuſ
modi conſternuntur ſuſtinendæ coaggerationis in teſtudine quoad
duruerit.
Eſt tamen inter teſtudines una omnium recta ſpherica
quæ armamenta non poſtulet: quando ea quidem non ex arcubus ſo
lum conſtat: uerum etiam coronis.
Et quis poſſit referre aut me
ditari / quae
ſint horum uterque innumerabiles hærentes adacti sese mu
tuo interſecantes / ad pares angulos et ad impares: ut quotocumque
loco per uniuerſam teſtudinem iſtiuſmodi aliquem interſecueris
lapidem / plurimorum intelligas re et arcuum et coronarum cuneum
appoſuiſſe: et coronam qui coronæ ſuperaſtruxerit: et iam arcum /
qui alterum arcum perduxerit/ fingito uelle id opus labeſcere / un
de incipiet?
Cunctis præſertim cuneis unum centrum petentibus
pari et uiribus et innixu.
Huius teſtudinis firmitate plerique apud
ueteres adeo abuſi ſunt: ut ſolum in quotos aliquos pedes teſtace
as ſimplices coronas inſtrauerint: Cæteram uero teſtudinem opere

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index