Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (61) of 525 > >|
9861Ioan. de Sacro Boſco. grad. quaſi 16. Conſtat igitur huius ſtellæ declinationem ſeptentrionalẽ ſem
per incrementum ſuſcepiſſe, quoniam nimrum exiſtit in medietate ſphæræ,
quæ a principio ♑, per ♈, ad principium ♋, porrigitur.
Similiter Alhabor,
quæ ſtella dicit̃ canis maior, (eſt enim hæc ſtella in ore canis maioris, &
tem
pore antiquorum exiſtebat in eadem ſphæræ medietate) tẽpore Timocharis
habuit declinationem auſtralem ſiue meridionalem grad.
16. min. 20. Tempo
re deinde Abrachis ſiue Hipparchi grad.
16. duntaxat: Tempore deniq; Pto-
lemæi grad.
15. min. 35. Vbi etiam perſpicuum eſt, ſemper decreuiſſe declina
tionem auſtralem:
At vero hac noſtra tempeſtate, quoniã eadem ſtella repe-
ritur in altera ſphæræ medietate, habet iterũ deelinationem auſtralẽ grad.
16. fere. Vbi manifeſte perſpicitur, eandem declinationem auſtralem iam ite-
rum creſcere.
Poſtremo (plura enim huiuſmodi exempla inuenies apud Pto-
lemæũ, &
Ioan. de Regiom.) Azimech, quæ ſtella appellatur ſpica ♍, habuit
apud Timocharẽ declinationẽ ſeptẽtrionalẽ.
gra. 1. mi. 24. Apud Abrachim,
ſiue Hipparchum, ſolum min.
36. Apud Ptol. vero habuit declinationem au-
ſtralem min.
40. Nunc autem reperitur habere declinationem auſtralem gra.
8.
min. 20. fere; Ex quo exemplo liquido conſtat, huius ſtellæ declinationem
ſeptentrionalem (quoniam nimirum exiſtit in ea ſphæræ medietate, quæ cõ
prehenditur inter ♋, &
♑, per ♎, procedendo) ſemper decreuiſſe, meridio-
nalem uero auctam fuiſſe.
In his omnibus porro exemplis perſpicue intueri
licet, maiorem uarietatem declinationum accidiſſe prope æquinoctialem cir
culum, quam apud tropicos.
Firmiſſima ergo demonſtratione collegerunt
Aſtronomi, ſtellas fixas proprio motu ab occidente in orientem ferri, non
quidem ſuper polos mundi, ſed ſuper alios diſtinctos polos;
aliàs enim habe-
rent ſemper eandem &
inuariabilem ab æquinoctiali circulo declinationẽ,
quod cum obſeruationibus Aſtronomorum pugnat.
Et quoniam cognouerunt ſtellas fixas, licet varient, ut dictum eſt, decli-
nationes ab æquinoctiali circulo, eandẽ tamen ſemper obtinere latitudinẽ,
hoc eſt, eandem diſtantiã ab ecliptica linea, quæ per medium Zodiacum tran
ſit, ut ex eorundem Aſtronomorũ obſeruationibus cõſtat.
Semper enim v. g.
ſtella, q̃ uocatur Atctophylax, ſeu Arcturus, deprehẽſa eſt deflectere ab ecli-
ptica uerſus ſeptentrionẽ grad.
31. min. 30. idemq́; proportione quadam in
alijs ſtellis fixis omnibus obſeruatũ fuit:
Neceſſaria ratiocinatione concludi-
tur, eas moueri præciſe ſuper polos Zodiaci, &
ſecundum circulum Zodiacũ;
hoc enim poſito, deſcribent omnes ſtellæ ad motum ab occaſu in ortum cir
culos parallelos ipſi Zodiaco, æqualiterq́ue ſemper ab eodem diſtabunt.
11Duo argu-
menta ad-
uerſus mo
tum ſtella-
rum fixarũ
ab occaſu
in ortũ ſu-
per polos
Zodiaci, eo
ruinque ſo
lutio.
Non poſſum hoc loco ſilentio præterire duo argumenta eruditiſſimi cu
iuſdam uiri, ac nobiliſſimi, qui nõ multis ab hinc annis floruit, quibus demõ-
ſtrare nititur in ſcriptis quibuſdã ad hanc rẽ confectis, quæ ego in cõgrega-
tione, quæ iuſſu ſummi Pontiſicis de Calẽdarij correctione Romæ nuper ha
bebatur, perlegi non indiligenter, fictitium omnino eſſe hunc motum ſtel-
larum fixarum ab occaſu in ortum ſuperpolos Zodiaci, ficta etiam eſſe om-
niailla phænomena, quibus Ptolemæus, alijq́ue Aſtronomi dictum motum
in ſcholas introducete conati ſunt.
Atgumenta enim hæc non parum nego
tij faceſſere poſſent cuiuis parum in ſtellarum cognitione uerſato, quæ ſunt
eiuſmodi.
Canopus, quæ ſtella lucidiſſima in temone argonauis exiſtit, in
Europa non cernitur, quòd ſit nimis auſtralis;
Alexandriæ autem, vt re-
fert Plinius lib.
primo Naturalis hiſtoriæ capit. 70. quarta fere parte

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index