Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 360 > >|
1autem iam rem te iudice experiar; ecce aſſumptâ, diui­
ſaque linea, quam ipſe vſurpas, AB, & ſup­
19[Figure 19]
poſito tempore minutorum ſex, quo ſuppo­
nis AD primam partem percurri; Conſtat
omninò, ſi ſecunda æqualis pars DE per­
curratur velocitate dupla ad illam, qua per­
curritur AD, non inſumi plus temporis in
percurrenda parte ſecunda, quàm dimidium
eius, quod fuerit inſumptum in prima (cùm
hac ratione tempora velocitatum ſubmultipla
ſint) atque ita, ſi prima pars ſuperata fuerit mi­
nutis ſex, percurri ſecundam dimidio, ſeu mi­
nutis tribus.
Eadem autem ratione ſi tertia
æqualis EF percurratur tripla, neceſſe eſt
percurratur temporis triente, ſeu minutis duo­
bus; ac eodem modo quarta FG quadrante,
ſeu ſeſquiminuto, & quinta GH quinta par­
te temporis, ſeu minuto vno cum ſecundis duodecim;
ac ſexta HB, ſextante, ſeu minuto vno, & ita deinceps.
Atque ego quidem hûc vſque nullum video paralo­
giſmum.
Quamobrem reſtat, vt diſquiratur, quot­
nam æqualia ſpatia, parteſve ſpatii æquales tem­
poribus primum conſequentibus, ipſique æqualibus
percurrantur.
Porrò cùm ad id pernoſcendum, ni­
hil oporteat aliud, quàm iungere ſimul varia hæc
fragmenta primi temporis, hoc eſt dimidium, trien­
tem, quadrantem, & porrò parteis quintam, ſextam,
ſeptimam, &c.
deprehendimus in ipſo fine quarti
ſpatij, ex iunctis ſimul dimidio, triente & quadrante,
confectum eſſe ſecundum tempus, ſeu iteratò minuta

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index