Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 241 > >|
1 Nec magnis intervallis primordia possunt
Libera dissultare: ideo conclusa moventur
Sensiferos motus, quos extra corpus in auras
Aeris haud possunt post mortem eiecta moveri:
Propterea quia non simili ratione tenentur.

Corpus enim, atque animans erit aer, si cohibere
Sese anima, atque in eo poterit concludere motus
Quos ante in venis, & in ipso corpore agebat.

Quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
Tegmine, & eiectis extra vitalibus auris,
Dissolui sensus animi fateare necesse est,
Atque animam; quoniamconiuncta est causa duobus.

Denique cum corpus nequeat perferre animai
Discidium, quin id tetro tabescat odore:
Quid dubitas, quin ex imo, penitusque coorta
Emanarit, uti fumus, diffusa animae vis ?

Atque ideo tanta mutatum putre ruina
Conciderit corpus penitus, quia mota loco sunt
Fundamenta, foras animae, manante per artus,
Perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
Atque foramina?
multimodis ut noscere possis
Dispertitam animae naturam exisse per artus;
Et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
Quam prolapsa foras enaret in aeris auras.

Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
Saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
Ire anima, & toto solui de corpore membra,
Et quasi supremo languescere tempore voltus:
Quod genus est, animo male factum cum perhibetur,
Aut animam liquisse; ubi iam trepidatur, & omnes
Extremum cupiunt vitae repraehendere vinclum.

Conquassatur enim tum mens, animaeque potestas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index