Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
& mouetur, vt in potentia; atque ita ſimul erit actu & potentia.
quod planè abſurdum eſt. Et quantum
pertinet ad ſenſum illius demonſtrationis quæ longo progreſſu concluditur ad extremum 8. Phyſ. audiſti
prius, quid mihi placeat, & quemadmodum nihil ei repugnet, quòd vt finis motus cœleſtis ibidem quoque.
ſpectetur. Cùm ſubiicitur etiam fieri poſſe, vt ab aliorum motuum quoque perpetua ſucceſsione conficiatur
argumentum, quo concluditur primum mouens æternum eſſe, & à materia ſeparatum: ad hoc aliàs dictum
eſt propter D. Thomam, nanque etſi fieri poſſe datur: at ad modùm oportunum diſſoluere omnes motus in la­
tionem
, atque ſpeciem eius quam docuimus eſſe conuerſionem, quia cùm vna, continua, perpetuaque.
ſit, indicat
nob.
vnum mouens eſſe, atque illud quidem æternum, & indiuiduum. Quando etiam demonſtratur Deum
non eſſe in magnitudine, & accipitur ibi tanquam efficiens, ne tranſitus fiat ab vno genere cauſſæ ad aliud,
quid hoc abſurdi eſt, aut quid iudicij, quaſi verò nob.
id negatum ſit, & aliqua regula analytica peruer­
tatur: immo ex eo, quòd mouet extra magnitudinem, efficientem cauſsam ipſam non eſſe colligitur, quem­
admodum
ſunt corporeæ virtutes, ſed finem, ſicut ex eo quod mouet, cùm ſit extra magnitudinem, conclu­
ditur ipſum non ſubiici naturali philoſophię, ſed primę, neque alia via vſus vnquam eſt Ariſt.
ad concluden­
dum Deum mouere vt finem, vbicunque mentio de hac reinciderit, ſiue in phyſicis, ſeu in prima philoſophia.
quare qui ita opponunt, nihil vtique dicunt. Vbi verò diuiduntur mouentia in phyſica, & phyſicè, dicimus
eam non eſſe diſtributionem mouentis vniuocè, ſed vt ad vnum quæ & peruerè efficiens, & finem pertinere
poſsit.
Non ſequitur etiam Deum fore otioſum, niſi moueat vt efficiens; immò ſic mouet ſine labore.

illud certè periculoſum eſſet, ſi moueret vt efficiens; ne inter mouendum laboraret; néue mouendo mo­
ueretur, ac fortè ne infinitæ virtutis eſſet, & in non tempore moueret, aut nequando ceſſaret, quia ſic vir­
tus corporea foret.
ac ſi ex aliorum perfectione quæ nos in mundo veneramur, eius præſtantiam æſtimare
poſſumus; ex ocio maieſtatem iudicare cogimur: nanque & Reges ſummo cum ocio gubernant; cura, &
negocium eſt miniſtrorum, nec aſtra per ſe mouentur, ſed ab orbibus, tanquam principes in regio ſolio vehuntur.
At id poſteà planius fiet. Habent verò hæc omnia rationem finis, vt optimè perſpicias id quod ita agit, dum
mouet, ocioſum eſſe, neque moueri, ſed immobile omnino permanere.
eſſe autem fines eos in quorum pote­
ſtate ſunt regna & Tyrannides, docet ipſe Ariſtoteles: a idemque. τὸ ἡγούμενον retulit ad finem: nanque eorum

gratia agitur, quicquid agitur, ac ſępe vt exemplum ad exemplar, ſic ſeruientia referuntur ad imperantia,
& quidem illi ſunt propter nos, quoniam ab iis ſalus, ac conſeruatio noſtra proficiſcitur.
Quanquam neque
ocioſum Deum ita agentem ſuſpicari conuenit: quandò propriam habeat functionem quę pulcherrima omnium
ſit, nempè contemplationem ſui ipſius, & id præſtat, vt ſeipſum reliquis obiiciendo, ſuique.
appetitum iniicien­
do cuncta retineat in officio, non ſecus àc ſeditioſos ciueis ſola regis pręſentia comprimat, & ita imperet,
dirigat, & gubernet, prout ipſis melius euenire potest.
Ociari aut illa dicuntur quæcunque non obeunt ea
munia quæ conuenientia propriaque.
ſunt ſuæ naturæ. Itaque cùm Dei ſui ipſius gratia ſit, nec ſe per ali­

quam praxin aſſequatur, ſed per contemplationem ſolam, immò perpetuò potiatur; reliqua ipſi ex natura
ſeruiant; ab iis nulla efficiendi ratio in Deo deſideranda eſt.
Cùm adſcribunt in vnoquoque genere cauſ­
ſæ aſcendendum eſſe ad aliquod ſummum: fateor equidem, & in cauſsis eiuſdem modi, & vt ad primam mate­
riam
, & ad primam formam, & ad primum quod & finem eſſe dicimus, & Deum eſſe confitemur, quo ſiſtit curſus
omnium cauſſarum, atque etiam do ſpeciatim veniendum eſſe ad efficiens primum: Deum verò illud eſſe per­
nego, ſed planè cœlum, aut animam cœli.
Nec illud obſtat quod ab vtriuſque cauſſæ definitione ſumitur;
nam communiter accipitur à quo, vt etiam pertinere potest ad finem, & generaliter etiam quatenus effecti cu­
iuſque
.
pendentia, ſeu proceſſus à ſua cauſſa ſignificatur, quod vnicuique. cauſſæ tribui potest. In cęlo quoque
totidem principia numerantur, quot in caducis, ſed omnino ſunt analogicè, nihil vniuocè.
Anaxagoras etiam
laudatur, quòd extra materiam ponat aliud principium quod efficiat, & quia ſtatuat mentem extra materiam,
& omnino ſubiecto diſcrepantem cum eo conſentienter quod à nobis olim de natura efficientis conclusum
fuit, quòd ſi illud ad ſpectandum proponatur, an'ne mens efficiens verè ſit, an finis, fortè non ita cele­
bretur Anaxagoras.
E
F
G
H
A
B
a 5. Met.
c.1.

1. Polit. c.
vltimo.
C
Alię Latinorum rationes perpenduntur quibus confirmatur etiam Deum eſſe cauſſam
efficientem.
Cap. XXXV.
D
SATIS de motu dictum eſt, & oſtenſum Peripateticè Deum ita mouere, vt finem. conuertamus mo­
dò nos ad ſubſtantias ipſas quæ pendent ex Deo, ſiue immortales habeantur, ſiue caducæ, & eiuſ­
modi, vt ex poteſtate per tranſmutationem traducantur ad actum.
Profectò quos creatio latuit, non in­
iuria potuit hæc quæſtio pungere, ſit'ne Deus efficiens: at apud illos quibus creatio perſpicuè notuit;
nihil clarius, quae Deum ſimul eſſe efficiens, & finem, primaſque.
cauſſas in vtroque genere in idem prorſus recidere.
Sed quoniam via rationeque. naturali creatio (niſi fallor) concludi nequit; fit, vt credamus etiam nullam
ſuppetere rationem naturalem quæ monſtret neceſſariò, Deum eſſe cauſſam efficientem.
Quapropter
exploremus nunc reliquas rationes quæ à Latinis ad idem afferuntur.
Tres verò in medio ponuntur; his
adſcribitur corollarium quibus propoſitum peragatur: etenim principio dicunt.
Id quod non habet ef­
ficiens, ex ſe exiſtere, non ex alio.
Quod aut ex ſe exiſtit, propter ſe eſſe, non propter aliud. Quod verò eſt
huiuſmodi, carere fine.
Ergo quod non habet efficiens, caret fine. Sed mentium inferiorum quidam
finis eſt; ergo & efficiens.
Finis aut Deus eſt. At cùm præter Deum nulla alia ipſarum cauſſa eſſe queat:
certè etiam Deus ipſe erit efficiens.
Rurſus eadem eſt eſſentiæ ratio & functionis quæ illi eſſentiæ comita­
tur, vt pari prorſus gradu procedere videantur.
ſic ſi functio propter ſe, & eſsentia itidem ſequitur, vt ſit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index