Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 579 > >|
1
cipio pendens naturalis, & intrinſecus quoque erit,
igitur etiam illa operatio aſcenſus erit naturalis qua­
tenùs pendet creaturque à principio intrinſeco, iņ
eo enim ſolummodò caſu violenta cenſeri poſſet quan­
do
à peregrino, & aduentitio principio procrearetur.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Contra hoc ratiocinium inſurgit inſignis Peripa­

teticus, & ait, quod ſubſequens aſcenſus vltra cen­
trum terræ, vel vltra perpendiculum per arcum BD
non pendet, nec procreatur à grauitate eiuſdem cor­
poris, ſed ab impetu concepto per motum deſcenſus,
qui impetus, inquit ille, res eſt, toto cœlo diuerſa à
grauitate, imò prædictus impetus contra grauitatem
luctatur.
Obiectiones
recentioris
authoris af­
feruntur.
Patet ergò concedere aduerſarium pilæ aſcenſum
poſt excurſum vltra centrum, vel vltra perpendicu­
lum effici, ac produci à virtute impetus impreſſi, qui
nimirùm immediata cauſa, & principium eſt prædi­
cti aſcenſus, ſeù operationis, quæ nomine leuitatis
inſignitur.
At quia præter immediatam cauſam illius
aſcenſus, ſcilicèt præter impetum, adnotari præte­
rea debet cauſa productrix prædicti impetus, quæ
eſt grauitas naturalis, & intrinſeca eiuſdem corpo­
ris, ergo hæc erit cauſa ſaltèm mediata illius poſtre­
mi aſcenſus, & hìc noto quod aduerſarius non negat,
nec affirmat grauitatem fuiſſe cauſam, & principium
productiuum prædicti impetus, ſed tantummodò ait
valdè differre grauitatem ab impetu, imò naturas
contrarias, & ſe mutuo deſtructiuas habere, quia ni­
mirùm non alia de cauſa ceſſat ſubſequens motus aſcen-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index