Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
21 9
22 10
23 11
24 12
25 13
26 14
27 15
28 16
29 17
30 18
31 19
32 20
33 21
34 22
35 23
36 24
37 25
38 26
39 27
40 28
41 29
42 30
43 31
44 32
45 33
46 34
47 35
48 36
49 37
50 38
< >
page |< < (87) of 672 > >|
9987An exuſtione noua ſubstantia gignatur. δὲ ὲνεργ{εί}α: quia nimirum actu eſt id, ad quod conſtituendum
natæ atqueaptę ſunt partes Materiæ;
neque alia eſt cauſa, cur
potentiâ ſphæra ſit actu ſphæra;
& ſemper in definitione eſt
materia &
actus, Κ{αὶ} ἀ{εὶ} τοῦ λόγου τὸ {με\‘ν} ὕλη, τὸ δὲ ἐνέργ{ει}ά
ἐςιν.
Maur. Si itaque ex his animum referamus ad Formæ defini-
tionem, quam 2.
Phyſ. text. 28. attulit, ſemperque conſtantiſ-
ſime retinuit, τὸ {εἳ}δος ἐςιν ὁ λόγος, ὁ τοῦ Τί {ἦν} {εἶ}ν{αι}.
ὄὶον τοῦ διὰ
πασῶν, τὰ δύο πρὸς ἔν:
intelligimus cuiuſque rei Formam nil aliud
eſſe pręter rationem Eſſentiæ rei illius;
quemadmodum illius,
quæ Diapaſon, à noſtris Octaua, dicitur, Conſonantiæ Forma
eſt Ratio dupla inter ſonos conſonantes.
Quapropter hęc mecum
ipſe reputo.
Conſonantia Diapaſon nil aliud eſt prętèr duos pa-
riter editos ſonos Rationem duplam habentes, ſeu nil aliud eſt-
pręter Rationem duplam ſonorum.
Et quidem, ſi mente ſe-
cernamus ſonos ſa4;
Ratione, illi ſunt Materiâ Conſonantię, Ra-
tio autem dupla ſonorum eſt Forma ipſius Diapaſon, cuius de-
finitionem vtraque ingreditur, re enim ipſâ nihil exiſtit Phyſi-
cum pręter ſonorum ipſorum gradus, alterum contentum, alte-
rum remiſſum, qui eam Rationem habentes ſimul emiſſi, fieri
non poteſt, quin ſibi viciſſim conſonent.
Aurichalcum ex ęre
&
lapide calaminari conflatur, nec quicquam habet pręter illa
duo;
quæ ſi ſingillatim conſiderentur tanquam plura ad id nata
atqueapta, vt permiſceantur, aurichalci Materiam intelligimus;
at ipſa complexio ęris lapidiſque calaminaris permiſtorum, For-
ma eſſe videtur &
ratio aurichalci naturam, ſeu mauis eſſen-
tiam, conſtituens.
Idem prorſus in pharmacis omnibus compoſitis
obſeruatur, quorum Materia ſunt Medicamenta ſimplicia, For-
ma verò eorum complexio orta ex permiſtione, vi cuius notio-
nem vnam mentibus noſtris ingerit à ſimplicium notionibus di-
uerſam.
Cum autem diſſimiles ſint complexiones pro materię
diſſimilitudine, diſſimiles pariter conſtat eſſe formas;
Neque enim
Theriacę, aut Elixir, Forma eſt plurium complexio generatim
ſumpta, ſed huius quidem horum ſimplicium Medicamentorum,
aut particularum ex ijs deſumptarum, illius verò illorum com-
plexio.
Quìd igitur, ſi hęc pariter ad Naturę opera traducantur?
ita vt ſimplices naturę Materię munere fungantur, earum autem
certa complexio Forma ſit, vi cuius certa corpora conſtituantur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index