Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 283 > >|
1& vt B ad C, ita G ad B; erit ex æquali minor proportio
H ad B, quam G ad C, ſed vt H ad B, ita erat D, ad
E: & vt G ad C, ita E ad F; minor igitur proportio erit
D ad E, quam E ad F.
Quod demonſtrandum erat.
PROPOSITIO VII.
Si ſint octo magnitudines quaternæ propor­
tionales: tertiæ autem vtriuſque ordinis inter ſo
ſint vt primæ; erit vt compoſita ex primis ad com
poſitam ex ſecundis, ita compoſita ex tertiis ad
compoſitam ex quartis.
Sint octo magnitudines quaternæ ſum­
ptæ proportionales, vt A ad B, ita C ad
D. & vt E ad F, ita G ad H. ſit autem vt
A ad E, ita C ad G.
Dico eſse vt AE, ad
ABF, ita CG, ad DH.
Quoniam enim
componendo eſt vt AE, ad E, ita, CG,
ad G; ſed vt E ad F, ita eſt G, ad H; erit
ex æquali, vt AE, ad F, ita CG, ad H.
Eadem ratione erit vt AE, ad B, ita CG,
ad D: & conuertendo, vt B ad AE, ita
D ad CG. ſed vt AE, ad F, ita erat
CG ad H; ex æquali igitur erit vt B
ad F, ita D, ad H: & componendo, vt
BF ad F, ita DH ad H: & conuerten­
do, vt F ad BF, ita H, ad DH.
Sed vt
AE, ad F, ita erat CG ad H; ex æqua
li igitur erit vt AE ad BF, ita CG,
ad DH.
Quod demonſtrandum erat.
72[Figure 72]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index