Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Page concordance

< >
Scan Original
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
71 65
72 66
73 67
74 68
75 69
76 70
77 71
78 72
79 73
80 74
81 75
82 76
83 77
84 78
85 79
86 80
87 81
88 82
89 83
90 84
< >
page |< < (93) of 131 > >|
9993Spirital. Liber. cipia ex utraque parte in locum inter duos cylindros interjectum: & in
co conſtituantur duo diaphragmata E G F H, locum G E F H inter-
cipientia, in quem penetret dictus tubus ex una parte perforatus.
Impo-
natur autem operculo, hoc eſt ipſi G H tubulus habens parvum animal
ſimul perforatum.
Perforeturque per totum animal, & inflectatur ut ver-
gat in carbonum locum.
Quod ſi aliquando velimus non ſufflare animal,
ſit tubus in quo inſidet, alteri coaptatus, ut cum ipſum converterimus in
exteriorem partem non amplius ſufflet in locum carbonum, ſed extra.
Ad
injiciendum vero aquam in locum G E F H utilis erit nobis tubulus ipſe
coaptatus.
Nam ſublato animali à tubo, in quo inſidet, per ipſum a-
quam infundemus.
Plurimus enim vapor in animal irrumpet. Operculo
autem imponitur crater R S ſimul cum ipſo perforatus, habensque ad ex-
tremitatem tubum uſque adfundum miliarii pertinentem, à quo tantum
diſtet, quantum ad aquæ fluxum ſatis ſit.
Quantum igitur volumus cali-
dam emitti, injiciemus per R S frigidam, quæ procedet per tubum per-
meantem in locum calidæ:
& ſuperaſcendens calida, per canalem, qui
eſt circa collum effluet.
Ingreſſa enim per tubum aqua nondum commix-
ta eſt cum ſubjecta calida.
Atquehoc ſemper ſacientes calidam pro frigida
injecta habebimus.
Sed ut cognoſcamus quando miliarium aſcendit, con-
ſtruitur hiatulus foratus per totum, &
forato operculo inſideat collo ha-
bens parvum tubum, hic autem aſpiciet in R S craterem, ut aſcendente
calida, delatio in craterem fiat.
Conſtructio igitur hujuſmodi eſt. Quod
ſi velimus locum F E G H non occupare totum, ſed partem aliquam,
conſtruentur diaphragmata uſque ad dimidium.
Et ipſis imponitur aliud
diaphragma, &
accipit tubum pertinentem uſque ad animal. Et carboni-
bus ardentibus erit delatio vaporis ex parvo loco.
Similiter & in ipſum
aqua injicietur.
82[Figure 82]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index