Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 316 > >|
1uerſi constitutio, ordo, & ornatus æternus eſt, non igitur ter­
ra aut violenter, aut natura circum centrum in orbem moue­
tur; ſed ad totius mundi centrum tota terra ſuopte nutu ten­
dit, quo ſingulas totius terræ partes ferri videmus: hæc ex
Aristotele in calce libri ſecundi de cælo, & mundo.
Heracyltus bonum, & malum vniuerſi efficientes, atque
mouentes cauſas eſſe cenſuit, à quibus ignis, rerum omnium ma­
teriale principium cieretur.
Hic dixit bonum, & malum in
vnum conuenerunt, inſtar arcus & cordæ in liram, & ignem
mouerunt.
Heraclyteam hanc ſententiam falſam eſſe natura
mali demonstrat, quæ nullius ordinis, ſed potius confuſionis, nul
lius boni, ſed potius mali eſt cauſa; at ignis motus vnà cum
rerum vniuerſa natura bona eſt ordinatus: non ergo aut ignis
agitatio, aut vniuerſi ordo à mali natura pendet, quæ nullius
ordinis, nulliusque bonitatis efficiens cauſa eſſe potest.
Heraclytea hæc ſententia ad modum rationi conſentaneum
paruo negocio redigetur, ab eo, qui dixerit: bonum, id eſt for­
ma, quæ omnis bonitatis eſt auctor; ideo boni, optimi, diuini, et
expetendi rationem habere creditur ab Ariſtotele libro pri­
mo Phyſicorum particula octuageſimaprima, & à diuino Pla
tone in Timæo, & malum id est materia, quæ est omnium
malorum radix, vt iidem Philoſophi in eodem loco literis man­
darunt
, & magnus Plotinus in libro cui titulus eſt.
Vnde ma­
la: in vnum, id eſt in concretum vnum conuenerunt; inſtar ar­
cus, & cordæ in liram, id est; ſicut ex arcu, & corda in vnam
liram conuenientibus, conſonantia naſcitur: ita ex materia,
quæ habet rationem mali, & ex forma, quæ boni naturam
quam optimè redolet, in vnum concretum coeuntibus, concre­
tum gignitur; & ſicut ex arcu & corda ab vna lira ſepara­
tis concentus diſſoluitur; ita ſi à concreto materia mala, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index