Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Page concordance

< >
Scan Original
71 65
72 66
73 67
74 68
75 69
76 70
77 71
78 72
79 73
80 74
81 75
82 76
83 77
84 78
85 79
86 80
87 81
88 82
89 83
90 84
91 85
92 86
93 87
94 88
95 89
96 90
97 91
98 92
99 93
100 94
< >
page |< < (93) of 213 > >|
9993IN LIB. DE COLORIBVS. rationem, quare id iterum variatur. quoniam, inquit,
hoc quod temperatur, ex lumine &
colorato corpo-
re, vel medio, viridi verbi gratia, aut puniceo, inci-
dens in alium colorem hoc eſt in aliud corpus colo-
ratum vel perſpicuum &
diaphanum, vel non perſpi-
cuum niſi in extremo;
ſumit aliud temperamentum,
atque ita alio modo apparet.
verùm ſcire conuenit, in
altero noſtro exemplari legi non ἀνακερασθὲ008 ſed ἀνακλα
σθὲ008 &
meo iudicio rectius, vt dicendum ſit, reuerbe
ratum.
nam non ſolùm lumen incidens in aliquod co
loratum inficitur eius colore:
ſed etiã id quod refran-
gitur ab illo, illabens in aliud corpus coloratum, aliã
induit coloris imaginem.
ATQVE ID ASSIDVE'
QVIDEM
.
Occurrit tacitæ cuidã dubitationi, num
ſcilicet hoc continuè fiat, cùm non ſemper varietas
hæc appareat.
& ait, aſsiduè quidem continuéque id
fieri, verùm non ſemper ſenſu deprehendi.
at inter-
dum, inquit, accedit ad oculos, &
ſenſu percipitur;
ídq. bifariam: vel quia miſtio vicinior ſit, vel quia co
lor quiſpiã præpolleat, vt ſilicet vnus in miſtione vin
cat &
obtineat reliquos. Ex his ſume duo principia,
vnum, quòd ſemper fit variatio, propter iam dictas
cauſas:
alterum, quòd ea non ſemper appareat, & ſen
ſu diiudicetur;
quoniam non ſemper vnus in miſtio-
ne prædominatur, ſuperátq.
alios, ita vt poſsit vnius
coloris imaginem ſenſui offerre.
Poſtremò conclu-
dit, colores ſæpe eam imaginem referre, qua media
colorantur.
quare quæ in aqua videntur, aquea appa
rent:
ſimiliter quæ ſpectantur in ſpeculis coloratis,
ſpeculorum colore videntur colorari.
Adde, quòd vt
Ariſtoteles tertio Meteororum docet, quibus humi-
di ſupra modum ſunt oculi, in iis citò lumen refrin-
gitur, ob imbecillitatem, atque iccirco res iis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index