Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1
COMMENTARIVS.
Svpponit hic Ariſtoteles ab experientia, quod nos in­
fra ratione probabimus, remiges in nauis medio remi­
gantes, magis nauem mouere, quàm ſi in prora, vel
puppi remigarent, ſiue quàm alij, qui æquali conatu, ac vir­
tute ſimul remigant in alio ſitu.
Cauſamque problematicè
ſciſcitando, vt ſolet præmittit, Remum vectem eſt, ſcal­
mum verò fulcimentum, & mare conſtitui pondus, quod per
remum propellitur à remige tanquam à vectem mouente.
Deinde ſic argumentatur: Tanto magis mouens adhibito
vecte pondus mouet, quanto magis extremum vectis vbi
virtutem applicat diſtat a centro, ſeu fulcimento: At in
medio nauis, remi manubrium ſiue extremum, in quo vir­
tus remigis applicatur, magis diſtat à ſcalmo, qui conſtitui­
tur fulcimentum: Ergo magis pariter nauem mouebit re­
miger in illo ſitu, quàm in alio, vt in prora, vel puppi.
Quod
autem manubrium remi exiſtentis in medio nauis, magis
diſtet à ſcalmo, probat ex eo, quòd nauis in medio, latior
eſt, quàm verſus proram, vel puppim; proindeque pars remi,
quæ intus eſt, ſiue vbi manubrium, longior pariter eſt iuxta
proportionem, quam habere debet cum ſitu.
Ex quo Ariſtoteles aliam quoque rationem deſumit,
quam cum priori (perobſcurè tamen) connectit: Quia ni­
mirum adhuc foris pars remi in medio nauis conſtituti, lon­
gior eſt iuxta proportionem prædictam, quæ ad commodi­
tatem remigationis ſemper ſeruatur in vſu.
Longior autem
remi pars externa, ſeu palmula, maiorem aquæ portionem
diuidit, ac propellit, magiſque propterea nauem promouet,
quàm quæ breuior eſt ratione proportionis, ac ſitus.
Quare
obſeruandum eſt, eam eſſe debitam remorum proportio­
nem inter ſe, quæ eſt inter ſitum, & ſitum nauis vbi conſti­
tuuntur, ita vt vbi latior fuerit nauis, ibi productiores remi
conſtituantur ex vtraque parte ipſorum, quæ eſt vtrinque à
scalmo.
Hoc eſt tam intus ex parte manubrij, quàm foris

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index