Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639
page |< < of 129 > >|
1
Si globus major in motu percutiat minorem, habeat verò minor
majorem rationem ad ſuum impulſum, quam ad globum majorem,
minori reflexo motum continuat major.
QVia enim minor eſt impulſus minoris grauitate ma
joris, propterea quòd minorem ad hanc quam ad im
pulſum habeat rationem, non poterit grauitas majoris
moueri ex impulſu minoris: licet ergo plaga fiat à mi­
nori, quia tamen minorem producit impulſum, quam
ut grauitatem majoris loco moueat, non poteſt ex illà
plagà reflecti major.
Quia verò à minori impulſu æqua
li velocitate mouetur minor, erit velocitas in minori æ­
qualis velocitati majoris à plagà necdum perfectà: im­
pulſus ergo reliquus, qui necdum percuſsit, motum con­
tinuabit.
Si ergo globus major in motu percutiat mi­
norem &c.
Poriſma VIII.
Si globus major in motu percutiat minorem, habéat verò minor
ad majorem eandem rationem, quam habet ad ſuum impulſum, mi­
nori reflexo quieſcit major.
MInorem quidem globem à majori reflecti conſtat,
propterea quód ex hujus plagà impulſus quidem æ­
qualis, maior autem velo citas in minori conſequatur: àt
verò globum maiorem â percuſsione quieſcere, cùm

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index