Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

List of thumbnails

< >
91
91 (91)
92
92 (92)
93
93 (93)
94
94 (94)
95
95 (95)
96
96 (96)
97
97 (97)
98
98 (98)
99
99 (99)
100
100 (100)
< >
page |< < (99) of 197 > >|
9999DE S*TATICÆ PRAXI.*144[Figure 144] ex theſi, itaque navis eſt tripla 900 ℔, hoc eſt pendet 2700 ℔, cujus ratio ad gra-
vitatem hominis verſantis eſt octupla.
Atque hoc-quidem tali ſitu, ſed ſi navis
promoveatur &
ſurſum attollatur, ductarius funis eò adſcendet rectius (niſi for-
tè alibi in navi firmetur) &
conſequenter recta M O ad N O majorem habue-
rit rationem, &
propterea ſitus æquamentum paulò majus foret quam 900 ℔.
Qui igitur & axem & tympanum juſtæ quantitatis fabricari cupiet, quod nec
mole ſua excedat, aut exilitate deficiat, rationem inibit ſitus, quo navis graviſ-
ſima cum erit, maxima potentia opus habebit.
Advertendum autem è 24 propoſ. 1 lib. hominis E potentiam, ſe tum exe-
rere maximè cum funis ductarius G H plano aggeris P N parallelus erit, tum
enim H G navis axi perpendicularis inſiſtit, hoc eſt, rectæ per navis gravitatis
centrum plano P N perpendiculari.
Quamobrem quanto G H, P N rectæ
ad paralleliſmum magis accedunt, tantò faciliús, &
ſi recedant difficilius ponde-
ra movebuntur.
4 Exemplum.
Indidem planum eſt, quanto majori pondere æquus curru junctus clivumq́;
adſcendens afficiatur, quam ſi eundem in planitie trahat. Exponatur enim A B
montis clivus, currus C D 2000 ℔, E F funis eſto, G equus currui hoc ſitu
æquivalens, tum H I, I K perpendiculares plano A B, &
H I quadrupla ipſius
H K;
his poſitis, per 20 propoſ. 1 libri erit, ut K H ad H I, ſic pondus obliquè
attollens cujus vicem equus explet, ad gravitatem currus, ſed K H quarta pars
eſt H I ex theſi;
quamobrem pondus obliquè tollens foret 500 ℔ nimirum
quarta pars currus;
itaque antilena pectus equi non tam præmit, quam onus
145[Figure 145] @0 ℔ dorſum, atque hoc quidem (videlicet cum promovebitur) præter im-
preſtionem iſtam quâ afficitur in campi planitie trahens.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index